The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


4.11 De Ieiunio (Tosti ed., pp.289-90)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19

De Ieiunio 1

Ieiunium est, secundum quod dicit Isidorus, cuiuslibet abstinentia, non secundum legem, sed secundum propriam voluntatem.

FONS

De Ieiunio 2

Ieronimus: Perfectum ieiunium est, ubi simul oratio et elemosina est, quia per ieiunium et orationem demonstrata sunt bonis viris secreta celorum.

FONS

De Ieiunio 3

Ieronimus: Adam vero quamdiu in paradiso abstinuit, mansit in gloria, cum autem manducavit, foras proiectus est.

FONS

De Ieiunio 4

Ieronimus: Ieiunia sunt fortia arma contra insidias malignorum spirituum, et pro certo scire possumus, quod dyaboli voluntarie sociant se, ubi videntur homines in comersationibus studere et ebrietatibus.

FONS

De Ieiunio 5

Ieronimus: Qui autem a cibis abstinent, et mala faciunt similes sunt demonibus, qui non manducant et semper contra homines mala temptant. Ille autem bene abstinet a cibis corporalibus, qui ieiunat a malis operibus.

FONS

De Ieiunio 6

Ieronimus: Non potest servus dei perfecte orare, si ultra mensuram cibum sumpserit et potum, quia sicut flamma conburit silvam, ita ieiunium extinguit cogitationes malas et omnia impedimenta dyaboli.

FONS

De Ieiunio 7

Ieronimus: Nichil prodest tota die ieiunare, si postea implet ventrem suum cibo et potu ultra modum, quia et perdit orationes, quas pro peccatis suis fundere deberet, et in se germinat luxurias et detractiones, per quas regnum celorum perdit.

FONS

De Ieiunio 8

Basilius: Sicut enim equis frena sunt imponenda, ita corpora nostra ieiuniis sunt infrenanda. Et vigiliis stude copulare ieiunia, ut cuntis anime virtutibus florere possis, et caro tua subiecta sit anime, et sicut ancilla famuletur domine sue. Ne prebeas vires corpori tuo, ne ineat bellum adversus spiritum tuum, sed semper subiecta sit caro tua, ut obtemperet iussis spiritus tui. Noli incrassare ancillam, ne contempnet dominam suam, sed ut in omnibus obsequiis eius mancipetur. Esce enim plurime non solum animas, sed corpora plurimum ledunt. Sepe enim per ciborum aviditatem franguntur stomachi vires, nec non habundantiam sanguinis et colere et plurimorum aliorum humorum plurime egritudines per escarum largitatem perpetrantur quas et perpetimus. Sicut enim anime et corpori ista sunt contraria, ita sunt medela utriusque temperata ieiunia.

FONS

De Ieiunio 9

Hugo de claustro anime: Ieiunant milites ut aliena rapiant, scolares ut subtiliores fiant, et nolunt ieiunare ut audiant: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Dicit Christus: Reficiam. Et homo dicit: Deficiam. Cui credam? Credo quia qui potuit hominem facere, potest et reficere. Venite, inquit, qui laboratis et cetera.

FONS

De Ieiunio 10

Seneca: Nemo liber est qui corpori suo servit. Multis servit qui corpori suo servit. Si regeris animo, rex es, si corpore, servus eris.

FONTES

De Ieiunio 11

Seneca: Qui in servitute redigit, carnes suas pure mentis erit, qui autem nutriet eas, dolebit super eis.

FONS

De Ieiunio 12

Ieronimus: Saccus et ieiunium sunt arma penitentie, et remedia peccatorum.

FONTES

De Ieiunio 13

Bernardus: Oratio virtutem impetrat ieiunandi, et ieiunium orandi gratiam promeretur. Ieiunium orationem roborat, oratio ieiunium sanctificat, et deo representat.

FONS

De Ieiunio 14

Seneca: Ede citra cruditatem, bibe citra ebrietatem. Observa ne in convivio et in quolibet vite communitate quos non imitaberis dampnare videaris.

FONS