The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


4.11 De Discretione (Tosti ed., pp.289-90)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12

De Discretione 1

Discretio maxima virtus est, qua, si quis caret, ceteris virtutibus nescit uti, ymmo quod peius est de virtute vitium facit.

FONS

De Discretione 2

Ieronimus: Discretio namque magna virtus est. Per ipsam enim mala declinantur et bona servantur.

FONS

De Discretione 3

Ieronimus: Bonum opus si sine discretione fit cito deseritur, et aliqui continentes corpora sua in abstinentia, et quia sine discretione fecerunt, longe facti sunt a deo. Debet namque corpus affligi per abstinentiam, per vigilias et per diversos modos, ita tamen ut semper officium suum suamque obedientiam facere possit.

FONS

De Discretione 4

Ieronimus: Ille qui nescit virtutem discretionis, opus suum perfecte facere non potest.

FONS

De Discretione 5

Ieronimus: A communi via non est recedere te bonum nec tutum, ne semines murmur in populo, et spectantibus admirationem ponas, merearisque dici hic est et ab hominibus digito demonstrari.

FONS

De Discretione 6

Gregorius: Necesse est ut arcem quisque continentie teneat, quatenus non carnem sed vitia carnis occidat. Nam plerumque dum plus iusto caro restringitur, etiam ab exercitatione boni operis enervatur, et ad orationem quoque vel predicationem non sufficiat, dum incentiva vitiorum in se funditus suffocare festinat.

FONS

De Discretione 7

Hugo in libro de claustro anime: Tenendus est in omnibus modus, qui enim excedit modum excedit et vires. Modus servat rem incolumem, quam immoderatio confundit. Modus equa lance librat honera fortium sive debilium, ne graventur fortiores, et debiles opprimantur sub honere.

FONS

De Discretione 8

Isidorus: Qui autem virtutes inordinate conprehendere nititur, cito periclitatur. Hec est causa in rerum natura, ut quecumque velociter ad perfectum tendunt, sine dubio celeriter finiantur, sicut herbe que tanto festinantius pereunt, quanto celerius crescunt. At contra arbores alta radice fundate, ideo perdurant diutius, quia gradatim ad perfectum perveniunt.

FONS

De Discretione 9

Augustinus: Si quid manducas et bibis ad laudem dei sumis sustentationem, et membrorum, gratias agens ei qui tibi mortali et fragili tribuit ista supplementorum solatia, cibus tuus et potus laudant deum. Si vero nature modum immoderatione voracitatis excedas et violentia te ingurgites, quantasque laudes lingua tua resonat, vita blasphemat.

FONS

De Discretione 10

Bernardus: Qui ex indiscretionis vitio, ieiunia vigilias et huiusmodi sic agit, ut deficiat spiritu, vel languescente corpore spiritualia impediantur, abstulit cordi suo boni operis effectum, spiritui affectum, proximo exemplum, deo honorem et obsequium, hic talis sacrilegus est et deo omnium bonorum reus.

FONTES

De Discretione 11

Augustinus: Vult deus prudenter sibi serviri, sed non ut nimietate abstinentie debiles fiant, ut post medicorum suffragia requirant. Temperandum est ut si fieri potest, ceptum officium gradatim promoveatur, potius quam per inconsiderantiam minuatur.

FONS

De Discretione 12

Isidorus: Quidam incredibiliter abstinent, ut ab omnibus curiosis appareant sancti, sed hoc bonum abstinentie talibus non est virtus imputanda sed vitium, quia bono male utuntur.

FONTES