4.23 De Castitate (Tosti ed., pp.299)
De Castitate 1
Castitas est fructus suavis, serenitas mentis, sanitas corporis, soror angelorum, soror Ihesu Christi et Marie matris eius. Castitas est fructus suavis qui animam odoriferat, et in decore conservat.
FONSDe Castitate 2
Isidorus: Amanda est pulcritudo castitatis anime cuius degustata delectatio dulcior invenitur quam carnis. Castitas enim suavis est pulcritudo inviolata sanctorum, securitas mentis, sanitas corporis, et aliquos gentilium legimus perpetuam ventris abstinentiam exercuisse, ne virtutem libidine frangerent.
FONSDe Castitate 3
Sanctus Crisantus: Errat qui se putat suis viribus castitatem perfectam observare. Nisi enim tuo ymbre fuerit extincta flamma libidinis, non poterit animus pervenire quo tendit.
FONSDe Castitate 4
Bernardus: Magna et admirabilis est virtus castitatis, quia ipsa est forma iustitie speculum sanctimonie anime decor, corporis nitor, ornamentum virtutis, vita angelorum et ymago dei.
FONSDe Castitate 5
Augustinus: Maior victoria est virginum quam angelorum, nam angeli sine carne vivunt, virgines autem in carne triumphant.
FONSDe Castitate 6
Ieronimus: Superba virginitas non est virginitas sed dyaboli prostibulum.
FONSDe Castitate 7
Isidorus: Qui nocturna sorde polluitur, quamvis etsi extra memoriam turpium cogitationum sese sentiat inquinatum, tamen hic ut temptaretur, culpe sue tribuat, statimque immunditiam suam fletibus tergat.
FONSDe Castitate 8
Isidorus: Numquam dyabolus adversus hominem iustum pugnare cessat.
FONSDe Castitate 9
Augustinus: Inter omnia christianorum certamina duriora sunt prelia castitatis, et ideo cotidiana pungna, sed rara victoria.
FONSDe Castitate 10
Augustinus: Non sit tibi turpe fugere, si vis palmam castitatis habere, cum aliter non possis de luxuria triumphare.
FONSDe Castitate 11
Bernardus: Periclitatur castitas in delitiis, humilitas in divitiis, veritas in multiloquio, caritas in seculo nequam.
FONS