The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


5.1 De Sapientia Vera (Tosti ed., pp.302)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7

De Sapientia Vera 1

Sapientia est, ut dicit Iohannes Crisostomus, non eloquia dei scire, sed secundum eloquia dei vivere.

FONS

De Sapientia Vera 2

Ieronimus: Qui sine sapientia dei est, brutum animal est.

FONS

De Sapientia Vera 3

Gregorius: Perfecta scientia est cuncta solicite agere, et scire de suis meritis se nichil esse.

FONS

De Sapientia Vera 4

Gregorius: Nullus quippe scientiam dei ample recipit, nisi qui ab omni se extrahere actionum carnalium fluctuatione contendit. Et mentes perturbate secularium eo ipso clamant, quia a vera sapientia longe sunt, quo quiete animo non sunt.

FONS

De Sapientia Vera 5

Bernardus: Sapientia cordis est in punitione peccatorum preteritorum, in contemptu presentium comodorum, in desiderio futurorum premiorum. Invenisti plane sapientiam si prioris vite peccata defleas, si huius seculi desiderabilia parvipendas, si eternam beatitudinem toto desiderio concupiscas. Invenisti sapientiam, si tibi horum singula sapiunt, quod non sunt ut hec quidem amata, et ideo appetenda. Ista vero valde caduca et transitoria, nimis sunt contempnenda, illa autem ut perfecta bona multo desiderio appetenda.

FONS

De Sapientia Vera 6

Seneca: Non semper in actu sis sed interdum animo tuo requiem dato, et requies ipsa plena sit sapientie studiis et cogitationibus bonis.

FONS

De Sapientia Vera 7

Isidorus: Omnis qui servit deo beatus est. Beata vita cognitio divinitatis est. Cognitio divinitatis virtus boni operis est aut bone operationis. Virtus bone operationis est virtus eternitatis. Qui secundum mundum sapiens est, secundum deum stultus est. Stultus quippe factus est omnis homo a sapientia dei. Primum studium scientie est querere deum, deinde honestatem vite cum innocentie opere. Nullus sapientiam dei plene recipit, nisi qui se abstrahere actionum cura contendit. Unde et scriptum est: Sapientiam scribe in tempore otii et qui minoratur actu ipse percipiet eam. Simplicitatem cum ignavia vocari stultitiam, simplicitatem vero cum prudentia vocari sapientiam decet. Utile est multa scire et recte vivere. Quod si utrumque non valemus, melius est, ut bene vivendi studium quam multa sciendi sequamur. Non pertinere ad beatitudinem consequendam scientiam rerum, nec esse beatum scire multa, sed esse magnum beate vivere. Nichil prodesse omnem scire prudentiam cum ignorantia dei, et nichil obesse scientibus deum ignorantia mundi. Perfecte autem scit qui deum prius, et ista non pro se, sed pro deo scit. Nichil obesse cuiquam si per simplicitatem aliquam de elementis indigne sentiat, dummodo de deo vera pronunctiet. Nam quamvis de incorporeis naturis nequeat quisque disputare, beatum autem facit illum vita recta cum fide. Et cetera require supra.

FONS