4.25 De Visitatione Familiaritatis Mulierum (Tosti ed., pp.299-300)
______________________________
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17
De Visitatione Familiaritatis Mulierum 1
Familiaritas et contubernium mulierum debet esse omnibus molesta, et specialiter voventibus cascitaten seu continentiam, et cupientibus ad arcem contemplationis ascendere.
FONSDe Visitatione Familiaritatis Mulierum 2
Ait enim Ieronimus: Non potest quis tota mente contemplari deum, qui frequentia utitur mulierum.
FONSDe Visitatione Familiaritatis Mulierum 3
Ieronimus: Duo sunt que fratres vituperant et confundunt: familiaritas mulierum et specialitas ciborum. Habetur stultior omni stulto, qui pro mulieris occasione infamie sibi notam imponit.
FONSDe Visitatione Familiaritatis Mulierum 4
Quidam enim philosophus Secundus nomine, interrogatus quid esset mulier, respondit: Mulier est hominis confusio, insatiabilis bestia, cotidiana solicitudo, indeficiens pugna, calamitas desiderata, cotidianum dapnum, domus tempestatis, quietis impedimentum, viri continentis naufragium, adulterii vas, periculosum prelium, animal pessimum, pondus gravissimum, aspis insanabilis.
FONSDe Visitatione Familiaritatis Mulierum 5
Origenes etiam ait: Mulier est caput peccati, arma dyaboli, expulsio paradisi, delicti mater, corruptio legis antique.
FONSDe Visitatione Familiaritatis Mulierum 6
Seneca: Utinam in aspitiendo mulieres haberem oculos linteos aut nullos.
FONSDe Visitatione Familiaritatis Mulierum 7
Iohannes Crisostomus: Facies mulieris sagitta est venenosa. Sicut enim oleum nutrit lucem lucerne, sic libidinosum inflammat visio mulierum.
FONSDe Visitatione Familiaritatis Mulierum 8
Ieronimus: Si iuvenis cum muliere habitat, viscarium dyaboli non deerit.
FONSDe Visitatione Familiaritatis Mulierum 9
Origenes: Societas mulierum clericis maxime debet esse infesta. De carbonibus enim sintille procedunt, de ferro rubigo nutritur, aspides venenum sibilant, et mulier pestilentiam concupiscentie fundit.
FONSDe Visitatione Familiaritatis Mulierum 10
Ieronimus: Mundus et mulieres non melius quam fugiendo vincuntur, quia cum ceteris motibus quis possit resistere hiis non potest, nisi fugiendo repugnare.
FONSDe Visitatione Familiaritatis Mulierum 11
Ieronimus: Hospitium tuum raro aut nunquam tereant pedes mulierum.
FONSDe Visitatione Familiaritatis Mulierum 12
Ieronimus: Omnes puellas et virgines Christi aut equaliter ignora aut equaliter dilige. Vide ne sub eodem tecto manseris cum eis ne in preterita castitate confundaris quia nec Samsone es fortior, nec Salomone sapientior, nec David es sanctior. Periculose tibi ministrat cuius vultum aspicis. Si forte dicas: Emortuum est cor meum, dico quod dyabolus vivit, cuius alitus prunas facit.
FONSDe Visitatione Familiaritatis Mulierum 13
Basilius: Amorem tuum ab amore mulierum reflecte, ne te ab amore dei excludat, nec velis ire ad domos virginum, neque longis et otiosis fabulis uti cum eis, ne per plurimas sermocinationes utraque mens polluatur.
FONSDe Visitatione Familiaritatis Mulierum 14
Basilius: Mulieris carnes noli tangere, ne per tactum eius inflammetur cor tuum, et spiritu tuo leveris in perditionem. Sicut enim fenum appropinquans igni comburitur, ita et qui tangit mulieris carnem, non evadet sine dampno anime sue, et licet corpore castus evadat, mente tamen et corde corruptus discedit.
FONSDe Visitatione Familiaritatis Mulierum 15
Ieronimus contra Iovinianum: Amor mulieris semper insatiabilis est, qui extinctus accenditur, et post copiam rursum inops est, animumque virilem effeminat, et excepta passione quam sustinet, aliud non sinit cogitare.
FONSDe Visitatione Familiaritatis Mulierum 16
Ieronimus: Sicut ex carnibus alitur caro, ita ex colloquio mulieris nascitur concupiscentia. Mulier est sicut lappa, que impressa capillis de facili explicari non potest.
FONSDe Visitatione Familiaritatis Mulierum 17
Augustinus: Asper sermo brevis et rigidus cum mulieribus est habendus, nec quia sancte sunt ideo minus cavende. Quo enim sanctiores sunt, eo magis alliciunt, et sub pretextu blandi sermonis immiscet se viscus libidinis. Crede michi, episcopus sum in Christo, loquor non mentior. Cedros Libani et gregum arietes sub hac peste corruisse reperi, de quorum casu non minus presumebam quam Ieronimi et Ambrosii.
FONS