The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


4.24 De Virginitate (Tosti ed., pp.299)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11

De Virginitate 1

Virginitas, secundum quod dicit Augustinus, est carnis incorruptio cum integritate mentis, propter deum servata.

FONS

De Virginitate 2

Augustinus: Virginitas est voluntaria mentis et corporis ab omni inquinamento voluptatis integritas sensuumque omnium propter deum servata.

FONS

De Virginitate 3

Bernardus: Magna et admirabilis est virtus virginitatis, quia ipsa est forma iustitie, speculum sanctimonie, anime decor, corporis nitor, ornamentum virtutum, vita angelorum et imago dei.

FONS

De Virginitate 4

Augustinus: Unde in carne preter carnem vivere vita angelica est, non humana.

FONS

De Virginitate 5

Augustinus: Supergraditur virginitas conditionem humane nature, per quam homines angelis assimilantur. Maior est tamen virginum victoria quam angelorum. Nam angeli sine carne vivunt, virgines in carne triumphant.

FONS

De Virginitate 6

Isidorus: Summum bonum est virginitas, quia et in hoc seculo mundi solicitudinem amittit, et in futuro eternum caritatis percipit premium.

FONS

De Virginitate 7

Isidorus: Virgo carne et non mente nullum premium habet in repromissione. Vnde et insipientibus virginibus salvator in iudicio veniens dicit: amen amen dico vobis, nescio vos. Vbi enim iudicans mentem corruptam invenerit, carnis procul dubio incorruptionis premio caret, ubi non est integritas mentis, nichilque valet mundum esse corpore eum, qui pollutus est mente.

FONS

De Virginitate 8

Isidorus: Virgines de suis meritis gloriantes ypocritis comparantur, gloriam boni operis foris appetunt, quam intra conscientiam humiles habere debent aut debuerunt. Tales igitur ad promissa celestia non perveniunt, quia ipsi sibi promissum virginitatis per elationis vitium auferunt. Hoc est enim in evangelio non habuerunt virgines oleum in vasis suis, id est, non servaverunt intra conscientiam testimonium boni operis, sed in facie gloriam apud homines, non in corde apud deum.

FONS

De Virginitate 9

Ieronimus: Virginitas hostia Christi est, cuius nec mentem cogitatio, nec carnem libido commaculat.

FONS

De Virginitate 10

Isidorus: Qui casti perseverant et virgines angelis efficiuntur equales.

FONS

De Virginitate 11

Ambrosius: Didicistis, o virgines, pudorem Marie, discite humilitatem. Docet enim ut quanto castior virgo tanto humilior sit.

FONS

De Virginitate 12

Ambrosius: Discite enim virgines non circumversari per alienas edes, non demorari in plateis, non aliquos in publico miscere sermones etc.

FONS