The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


4.4 De Timore domini (Tosti ed., pp.284-5)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8

De Timore domini 1

Timor domini facit hominem declinare a malo, et preservat animam a timore malo.

FONS

De Timore domini 2

Gregorius: Si non prius prava mens per timorem evertitur, ab assuetis vitiis non emendatur.

FONS

De Timore domini 3

Ieronimus: Nulla res ab omni peccato sic nos servat immunes, sicut timor supplitii et amor dei.

FONS

De Timore domini 4

Gregorius: De spe incassum presumit, qui timorem domini in suis operibus renuit.

FONS

De Timore domini 5

Gregorius: Tutissima res est nil timere preter deum.

FONS

De Timore domini 6

Gregorius: Quisquis enim deum iustum nunc non timet, post misericordem invenire non potest.

FONTES

De Timore domini 7

Seneca: In omnibus rebus humanis anteponenda est amicitia dei.

FONS

De Timore domini 8

Iohannes Crisostomus: Non vult deus, ut timeatur ab hominibus quasi dominus, sed ut diligatur quasi pater, qui adoptionis spiritum donavit omnibus hominibus. Nam si consideramus ab initio creati hominis causam, intelligimus quia deus magis voluit esse homini pater quam dominus. Non enim dixit tantummodo faciamus hominem, sed ad ymaginem et similitudinem nostram, similare autem convenit filiis ad patrem aut ad patres, non autem servis ad dominum aut dominos servos.

FONS