2.19 De Temptatione Dyaboli (Tosti ed., pp.278-80)
______________________________
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25
De Temptatione Dyaboli 1
Temptatio diaboli, secundum Augustinum, est materia exercende virtutis. Illud vitium cui non consentitur non est peccatum, sed materia exercende virtutis.
FONSDe Temptatione Dyaboli 2
Gregorius: Ruine fortium augmentum prestant perditionibus infirmorum.
FONSDe Temptatione Dyaboli 3
Gregorius: Periculosissima temptatio nulla temptatione pulsari. Inde enim proveniunt multa mala, scilicet incircumspectio sui, elatio cordis, inconpassio temptatorum, contemptus aliorum, ignorantia agendorum.
FONSDe Temptatione Dyaboli 4
Gregorius: Temptaris ut exercearis, temptaris ut qui nesciveras, te ab ipso inveniaris.
FONSDe Temptatione Dyaboli 5
Ieronimus: Nuncquam pro certo cessat dyabolus pungnare contra iustum hominem, aut conmovet dolorem corporis, aut excitat anxietatem mentis, aut instigat ad luxuriam aut detractionem, et si contra hec omnia viriliter pungnat, et hoc totum humiliter ad dei gloriam referat, sine dubio in celis mercedem recipiet, quia nuncquam audet eum temptare sine permissione divina, ut purior veniat ad se, et ita gustabit mentis dulcia in celis, qui fortiter gustavit amara in terris.
FONSDe Temptatione Dyaboli 6
Assidua temptatione temptat diabolus, ut saltem tedio vincat.
FONSDe Temptatione Dyaboli 7
Gregorius: Dyabolus ut devotis mentibus prevaleat, seipsum sub velamine virtutis occultat, sepe sub pretextu necessitatis agit dyabolus negotium voluptatis.
FONSDe Temptatione Dyaboli 8
Gregorius: Diabolus illa ponit ante faciem hominis, ad que videt eius mentem facilius inclinari.
FONSDe Temptatione Dyaboli 9
Ambrosius: Boni custodis presentia ibi presentior est, ubi fragiliores sumus.
FONSDe Temptatione Dyaboli 10
Bernardus: Hostis noster non habet fortitudinem nisi a nobis. Unde in evangelio: Si filius dei es, mitte te deorsum. Unde Ysaias loquitur voce dyaboli ad animam: Incurvare et transeamus. Unde poeta: Debilis est hostis qui non vincit nisi volentem.
FONSDe Temptatione Dyaboli 11
Ioannes Crisostomus super Matheum: Non sentit qui consentit sed sentit qui dissentit.
FONSDe Temptatione Dyaboli 12
Gregorius: Illos diabolus temptare negligit, quos quieto iure possidere se sentit.
FONSDe Temptatione Dyaboli 13
Gregorius: Gravis est nobis inimici temptatio, sed multo gravior illi nostra oratio. Ledit nos eius iniquitas atque versutia, sed multo magis eum nostra simplicitas atque misericordia torquet. Libertatem nostram non sustinet, caritate nostra victus mansuetudine et obedientia cruciatur.
FONSDe Temptatione Dyaboli 14
Ieronimus: Malum namque vetus impugnat bonam voluntatem novam.
FONSDe Temptatione Dyaboli 15
Gregorius in moralibus: Sepe dyabolus postquam mentem impugnat, ad tempus cessat, ut securam repente irrumpat.
FONSDe Temptatione Dyaboli 16
Gregorius: Sinit nos deus temptari, ut infirmi nobis videamur, et tamen custodit.
FONSDe Temptatione Dyaboli 17
Gregorius: Cum acrius homo a dyabolo impungnatur, amplius ad amorem dei inpellitur, et cum eo robustior pax efficitur.
FONSDe Temptatione Dyaboli 18
Gregorius in moralibus: Dyabolus cupidis prospera, timidis adversa per sompnia ingerit, ut magis afficiat, sed et sanctos quo minus valet vigilantes, gravius temptat dormientes, quod deus benigne permittit, ne saltem sompniis a passionis premiis vacent. Ideo enim temptatione concuti permittitur homo, ut alta dei virtus et sua infirmitas videatur.
FONSDe Temptatione Dyaboli 19
Gregorius: Homo folium dicitur, qui temptationis vento rapitur et desideriorum flatibus movetur.
FONSDe Temptatione Dyaboli 20
Gregorius: Homo ex corruptione sue carnis temptatur, sicut vestis ex se orta tinea consumitur.
FONSDe Temptatione Dyaboli 21
Gregorius: Cum initium suggestionis libenter suscipimus, violentius nos postmodum devictos, temptationibus tradet, sicut in paradiso diabolus prius blandis persuasit homini, et post violenter ad consensum traxit.
FONSDe Temptatione Dyaboli 22
Gregorius: Repentina temptatio sepe, ut surgit, interficit longa, quia prava diutius persuadendo suggerit, velut ex lingua viperea occidit.
FONSDe Temptatione Dyaboli 23
Ambrosius: Semper pugna est in corpore mortis huius, quia ipsa concupiscentia cum qua nati sumus. Vitium utique est quod parvulum habilem concupiscibilem facit, hadultum autem concupiscentem reddit. Sicut enim in oculo ceci vitium cecitatis est, sed non aparet, nec discernitur inter videntem et cecum, nisi luce veniente, sic in puero vitium esse non aparet, donec etatis provectio occurrat.
FONSDe Temptatione Dyaboli 24
Leo papa: Non enim desinit antiqus hostis, transfigurans se in angelum lucis, deceptionum laqueos ubique pretendere, et ut quoquomodo fidem credentium corrumpat instare. Novit cui adhibeat estus cupiditatis, cui illecebras gule ingerat, cui incitameata luxurie apponat, cui infundat virus invidie, quem merore conturbat, quem fallat gaudio, quem metu opprimat, quem amaritudine seducat, omnium discutit consuetudinem, ventilat curas, scrutatur affectus et ibi causas querit nocendi, ubi quemquam viderit studiosius occupari.
FONSDe Temptatione Dyaboli 25
Hugo de claustro anime: Indicat dyabolus religionis formam, consuetudinem eiusdem, adversitates carnis. Ostendit enim propositi difficultatem, et cum hoc fecerit, quantum sit ad lapsum prompta humane nature fragilitas, ingerit, loci duritiam, vilium ciborum assiduitatem, laboris intollerantiam, prelatorum crudelitatem, fratrum discordiam ponit ante oculos mentis. Addit autem et longa vigiliarum nocturnarum spatia, claustri tedium, constitutas silentii horas, ieiunii diuturnitatem, ac ciborum licet vilium subtractionem. Et ut virilius terreat, etiam si fieri possit, ad desperationem pertrahat, quod ex istis evenire malis queat, et dum hec omnia diligenter inquirat. Omnia ista inbecillitas carnis adversaria fore testatur, et verum dicit, si non voluntarie patimur ista, sed si voluntarie premium beatitudinis expectamus. Ex istis, egritudines insanabiles nascituras affirmat, non esse bonum nature conplexiones turbari, ex mutatione complexionum turbatio nature contingit, ex turbatione nature, infirmitas, ex infirmitate mors. Ecce, fratres, dyabolus phisicam docet, ecce medicus factus est, de complexionibus loquitur. Infirmitates diversas, si teneatur religio, predicat, sed quare hoc? Non ut mederi velit, sed ut occidere possit, non ut egritudinem curet, sed ut securus inferat mortem. Videt ex subtractione ciborum luxurie vires posse minui, et ideo non tardare minatur egritudinem, otium perire et sompnolentiam destitui, et ideo laboris intollerantiam, et protensa vigiliarum spatia pretendit. Credit ex paupertate humilitatem mutari. Paupertas autem, ut ait Gregorius, bonis mentibus solet esse custos humilitatis. Et ideo querit occasiones quibus humilitatis impediat adventum, hec assidue claustralibus replicare non desinit, hec pluribus de renunctiatione mundi cogitantibus imponit. O caliditas antiqui hostis! O ingenium sine sapientia sed non sine malitia. Abstinentiam et ieiunium et cetera, que superius diximus, dampnat, et per ista naturam carnis difficere astruit, et superfluitatis vitium tacet, per quam natura suffocatur, aut excedit terminos suos. Ecce, fratres, debiliorem partem aggreditur, videlicet exteriorem hominem et hunc aggrediendo hiis alloquitur. Sed homo interior videlicet anima excecato tumultu minarum, sine mora socio ad defentionem adiungitur, et pigrum socium ne deficiat hortatur. Docet qualiter sustinere debeat minas hostium, religionis bonum conmendat, delectationis vero pessime vitium dampnat, monet eum, ne abhorreat fluctuationem vite huius, quia ad modicum tempus est, sed ponat ancoram spei in deo. et dicat illud psalmigraphi: Expectabo eum qui salvum me fecit a pusillanimitate et tempestate. Et illud: Non dabit in eternum fluctuationem iusto. Hortatur iterum illud. Ne contristetur in exercitatione sua, ne conturbetur a voce inimici, et a tribulatione peccatoris, sed dicat: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Hiis et aliis multis incitamentis homo interior consolatur exteriorem, licet cum eo impugnetur, et contristetur in exercitatione sua. Qui enim caritatem habuerit, antiqui hostis minas timere non poterit, quia caritas mittit timorem.
FONS