1.1 De Superbia (Tosti ed., pp.265-6)
______________________________
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30
De Superbia 1
Superbia enim sic diffinitur ab Augustino: Superbia est elatio pernitiosa que inferiorem despiciens atque parem superioribus satagit dominari.
FONSDe Superbia 2
Anselmus: Superbia est peruerse celsitudinis appetitus.
FONSDe Superbia 3
Augustinus: Quid est Superbia nisi de alio loco conscientie uideri uelle quod non est?
FONSDe Superbia 4
Ysidorus: Omnis peccans superbus est, eo quod faciendo vetita, contemptui habet diuina precepta. Rite ergo: Inicium omnis peccati est Superbia, quam nisi precesserit mandatorum dei inobedientia, transgressionis non sequitur culpa.
FONSDe Superbia 5
Iheronimus: Superbie uicium est peccatum maximum quod dei populo magis insultat, et insurgit specialiter aduersus eos qui cetera iam uidentur intasse peccata.
FONSDe Superbia 6
Iheronimus: Grauis labor Superbia hec est que non recipit disciplinam, curari renuit, medelam non sustinet, ultra pessimum quod nec submissis saltem digitis patitur attreptari, omnino intollerabilis.
FONSDe Superbia 7
Bernardus: Solos sese putant superbi, solos appetunt reputari. Literatus est, odit socium, astutus in negotiis secularibus, neminem vult sibi similem inveniri.
FONSDe Superbia 8
Bernardus: Nichil angelus ille fecit, nichil operatus est. Tamen cogitauit Superbiam et in ictu oculi irreperabiliter proiectus est. Si sic actum est cum angelo, quid de me erit terra et cinis? Ille in celo intumuit, ego in sterquilinio. Quis talis abhominabor in diuite Superbiam quam in paupere dicat? Ve michi! Si dure in potente illo animaduersum est, pro eo quod eleuatum cor illius, nec ei profuit quod cogitata est potentibus Superbia quid de me exiguo, misero et superbo?
FONSDe Superbia 9
Bernardus: Fugite Superbiam, queso fratres mei, fugite que tam velociter ipsum quoque sideribus cunctis clarius enitentem eterne caligine obtenebravit Luciferum, quoniam non solum angelum, sed angelorum primum, in dyabolum conmutavit.
FONSDe Superbia 10
Isidorus de summo bono: Omni vitio peior et Superbia, seu propter quod a summis personis et primis assumitur, seu quod de opere iustitie et virtutis exoritur, minusque culpa eius sentitur.
FONSDe Superbia 11
Isidorus: Superbia sicut origo est omnium criminum, ita ruina cunctarum virtutum. Ipsa est enim in peccato prima, ipsa in conflictu ultima.
FONSDe Superbia 12
Bernardus: Trabis in oculo grandis et grossa, Superbia in mente est, que quadam corpulentia sui venenat non sanat, tumidat, non solidat, oculos mentis obscurat, veritatem obumbrat, ita ut si tuam obumbraverit mentem aut occupaverit, iam tu te videre iam qualis es, vel qualis esse potes non possis sentire, sed qualem te amas, talem te putes esse, vel spectes fore. Quid magis indignum, quid detestandum amplius, quid gravius puniendum? quia videns Deum celi parvulum factum, ultra apponat se magnificare homo super terram. Intollerabilis imprudentie est, ut ubi se exinaniuit maiestas, vermiculus infletur et intumescat.
FONSDe Superbia 13
Gregorius: Non ignorantia sed Superbia delinqunt, qui non faciunt que sciunt. Unde excecantur ut nesciant que non agunt.
FONSDe Superbia 14
Quotiens hominibus preesse cupio, totiens Deum meum preire contendo. De ipso vero scriptum est quod: Erat subditus illis.
FONSDe Superbia 15
Gregorius: Maxima Superbia est a seniore reverentiam exigere, et meliori silentium imponere.
FONSDe Superbia 16
Gregorius: Signum reproborum Superbia est, signum vero electorum humilitas.
FONSDe Superbia 17
Gregorius: Sicut per humilitatem cordis, custoditur castitas corporis, ita per Superbiam mentis itur in immunditiam libidinis.
FONSDe Superbia 18
Ambrosius: Humanum genus non poterat redimi, nisi tanta esset humilitatis redemptoris, quanta fuit Superbia trangressoris ut medicina responderet egritudini, et pretium obligationi.
FONSDe Superbia 19
Gregorius: Superbus aliena despicit, propria admiratur, et si quid boni fecerit, nunquam ab alio factum fuisse credit.
FONSDe Superbia 20
Isidorus: Non numquam lapsu carnali corruerunt, ut de vitio superbie de virtute tumentes sanarentur, et qui de virtutum effectibus existunt superbi ut cadant, carnis vitio humiliantur ut surgant.
FONSDe Superbia 21
Anselmus: Homo, quid intumescis? o sanies fetida, quid inflaris? o pellis morticina, quid tenderis? Christus princeps tuus humilis factus est et tu superbus? Caput humile, et membrum superbum? Absit! Si pudeat imitari hominem, saltem Deum imitare.
FONSDe Superbia 22
Bernardus: Mirum est de superbis. Neque enim cum hominibus habitare desiderant, neque ad Deum volare possunt. Solum ergo eis relinquitur flamma ignis devorantis.
FONSDe Superbia 23
Bernardus: Quid superbis cinis et esca vermium, cum dolor sit in transitu et in exitu?
FONSDe Superbia 24
Augustinus: Si de fortitudine erigeris, a bestia superaris; si de velocitate, a musca; si de pulcritudine, a cauda pavonis; si de labore, a formica; si de divitiis quid habes quod non accepisti, quasi dicat a Deo.
FONSDe Superbia 25
Augustinus: Non vivit qui Superbia inflatur, et qui luxuria sordidatur qui ceteris inficitur pestibus, quoniam non est hoc vivere, sed vitam confundere et appropinquare usque ad portas mortis.
FONSDe Superbia 26
Isidorus de summo bono: Ex culpa enim superbie, plerumque in abhominandam carnis immunditiam itur. Nam alterum pendet ex altero, sed sicut per Superbiam mentis itur in prostitutionem libidinis, ita per humilitatem mentis salva fit castitas carnis. Deus autem numquam deicit ocultam mentis Superbiam, nisi per carnis manifestam ruinam. Libidinis immunditia nascitur de non oculta Superbia, exemplo primi hominis, qui mox ut per Superbiam contra Deum tumuit, statim carnis libidinem sensit, et pudenda operuit. Quapropter unusquisque sue deputet culpe quod cecidit, quotiens libidine vincitur, quia nisi precessisset latens Superbia, non sequeretur libidinis manifesta ruina. Multi luxurie subditi sunt, et contumaci Superbia de ipso luxurie opere gloriantur; et inde magis elati sunt, unde humiliari deberent.
FONSDe Superbia 27
Gregorius: Difficile est in se ut quisque Superbiam inventam deprehendat, quia nimirum hoc vitium quanto magis patimur, tanto minus videmus. Sic quippe in mente Superbia, sicut in oculis caligo generatur, quo se hec latius dilatat, vehementius lumen angustat.
FONSDe Superbia 28
Augustinus: Quemcumque superbum videris filium dyaboli esse non dubites, quo mortuo amplius non roges pro eo quam pro dyabolo.
FONSDe Superbia 29
Gregorius: Mali ventosa verba proferunt. Nam dicta eorum et si quando sana sunt per sententiam, inflata sunt per elationem.
FONSDe Superbia 30
Isidorus de summo bono: Dupliciter autem reus est qui comittit scelera per voluntatem, et defendit ea per contumacem tumorem.
FONS