The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


3.2 De Spe (Tosti ed., pp.280-1)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11

De Spe 1

Spes dirigit in summum bonum arduum expectando et imitando, qua mediante anima expeditur. Unde diffinitur sic ab Hugone: Spes est fiducia futurorum bonorum ex gratia dei et bona conscientia.

FONTES

De Spe 2

Augustinus: Spes est certa expectatio future beatitudinis, veniens ex gratia dei et meritis precedentibus. Sine meritis autem non spes, sed presumptio dici potest.

FONS

De Spe 3

Gregorius: Qui vestigia Christi dedignatur sequi, qua temeritate sperat ad eius claritatis gaudia intuenda pervenire. Benignus est deus et severus. Si enim tantum benignus esset, eius benignitatem contempneremus, si tantum severus desperaremus.

FONTES

De Spe 4

Gregorius: Qui de peccato desperat, plus de desperatione quam de peccato cadit. Desperatio auget peccatum, et est peior omni peccato.

FONS

De Spe 5

Bernardus: Non solum ipsa veritas, sed etiam promissio vite eterne et expectatio iustorum, letitia est, et tanta letitia ut omne quod concupiscitur, ei non valet conparari. Sed nuncquam tante letitie spes erit sine letitia? Quidquid agendum sit, quidquid tollerandum, quidquid optandum, tu es domine spes mea. Hec una mihi promissionum causa, hec tota ratio mee expectationis. Hec est votum meum, hec est intentio cordis mei. Hec reposita est spes mea in sinu meo, et in hac perseverabo. Propter te omnia detrimenta feci, et ut stercora arbitror, quoniam tu es domine spes mea. Si michi premia promittuntur, per te obtinenda sperabo, non insurgant adversum me prelia, si seviat mundus, si fremat malignus, si ipsa caro adversus spiritum concupiscat, ego in te sperabo. Ecce numera tribulationes. Secundum multitudinem earum, consolationes eius letificabunt animam tuam, dummodo non ad alia convertaris, dummodo in eum speres.

FONTES

De Spe 6

Gregorius: De spe incassum presumit, qui timorem domini in suis operibus renuit quisquis enim nunc iustum non timet, post misericordem invenire non potest.

FONS

De Spe 7

Gregorius: Ille vere patiens est, qui adversis attingitur, et tamen a spei rectitudine non curvatur.

FONS