The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


4.27 De Sequela Dei (Tosti ed., pp.301-2)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11

De Sequela Dei 1

Si quis deum sequi desiderat, oportet abnegare seipsum et crucem accipere, secundum quod ipsa veritas testatur dicens in evangelio Mathei: Si quis vult venire post me, tollat crucem suam et sequatur me. Et sequela huiusmodi magna gloria est, secundum quod dicit Eccli. XXXIII. Sed istam gloriam sequendi deum paucissimi amplectuntur.

FONS

De Sequela Dei 2

Unde Bernardus: Quam pauci sunt, qui post te, o domine, ire volunt, cum tamen ad te venire nemo sit qui nolit, hec scientibus cunctis, quia delectationes sunt in dextera tua usque in finem. Et propterea volunt te omnes frui. Utinam et ita imitari, conregnare cupiunt, sed non compati. Non curant querere quod tamen desiderant invenire, cupientes consequi et non sequi.

FONS

De Sequela Dei 3

Ambrosius: Qui vult deum possidere, renunctiet mundo, ut sit illi deus beata possessio.

FONS

De Sequela Dei 4

Augustinus: O mi domine Ihesu! Te nosce optima consolatio est, tibi adherere vita eterna est, a te separari mors perpetua est. Nil, queso, preter te dulce mihi fiat, nil placeat, nil pretiosum adhereat, vilescant michi omnia preter te. Tedeat me gaudere sine te, delectet me tristari pro te, et sit michi nomen tuum refocillatio, memoria tua consolatio. Cum inhesero tibi exaudi me, et nuncquam erit michi labor et dolor, sed viva erit vita mea, tota plena etiam te. Nunc autem quia plenus tui non sum, honeri michi sum. Hoc autem scio, quia male michi est preter te, domine deus meus, et omnis copia, que deus meus non est maxima, egestas est.

FONTES

De Sequela Dei 5

Bernardus: Vtrumque mihi es, domine Ihesu, speculum patiendi et premium possidendi, doce manus meas ad prelium exemplo virtutis tue, tu caput meum post victoriam, tu me coronas presentia maiestatis. Utrumque fortiter provocat, ac vehementer accendit. In utroque mirabiliter tibi me allicis, uterque funis violentissimus ad trahendum. Trahe me post te, libenter te sequor, libentius te fruor.

FONS

De Sequela Dei 6

Augustinus: Missus est salvator clamans omnibus actu ac dictu. Ego sum via, veritas, et vita, Ambulare vis? ego sum via. Falli non vis? ego veritas. Mori non vis? ego sum vita. Non habes quo eas nisi ad me, non per quem eas nisi per me. Non habes ubi quiescas nisi in me.

FONS

De Sequela Dei 7

Ambrosius: O bone Ihesu, loqui de te summa refectio est, cognoscere te summa dilectio est, habere te vita eterna est!

FONS

De Sequela Dei 8

Gregorius: Qui iugo dei subicitur, omnia sibi subiciuntur.

FONTES

De Sequela Dei 9

Ambrosius super illud Canticorum: Quesivi et non inveni, ait: Anima que Christum querit, non debet esse vulgaris, non debet esse in foro vel in plateis, voce querula, gressu lubrica, facilis auditu, vilis aspectu. Terrenum populis consortium neget, et fere ultra terminos nature ad celum evolet, dicens: Que sursum sunt quero, non que super terram.

FONS