2.18 De Sequela Dyaboli (Tosti ed., pp.277-8)
De Sequela Dyaboli 1
Sequela dyaboli est eius suggestiones mortiferas adimplere, et in peccatis perseverare.
FONSDe Sequela Dyaboli 2
Unde Bernardus: Perseverare in malo dyabolicum est, et digni sunt perire, quicumque in similitudine dyaboli permanent in peccato.
FONSDe Sequela Dyaboli 3
Augustinus: Nulla frenesis gravior iudicatur, quam impenitentia cordis et peccati obstinata voluptas.
FONSDe Sequela Dyaboli 4
Anselmus: Cur non times, cur non odis imitationem et filius esse eius cuius nomen abhorres, cur non times esse filius cuius presentiam, carne inhorrescis, et ossibus extremeseis, cur non odis cum eo in perpetuum habitare, quem sequeris serpentem antiqum draconem venenosum, si videres quem sequeris procul dubio fugeres et eum amplius non sequereris, sed tunc videre incipies, quando fugere non valebis?
FONSDe Sequela Dyaboli 5
Bernardus: Vie demonum presumptio et obstinatio: fuge, homo, presumptionem, ne gaudeat de te inimicus tuus. Nempe in hiis maxime gaudet, que in semetipso est expertus. O quam difficile poteris ab hac ruina voraginis respirare!
FONSDe Sequela Dyaboli 6
Augustinus: Sequela dyaboli est peccatum peccato addere. Qui peccatum peccato addit, funem nectit unde ligetur. Quilibet enim debet dicere illud Augustini: Ex quo Christus me redemit, non me vendam, ne qui sanguine Christi redemptus sum, iterum venalis fiam. Venalis autem fit homo quando mortaliter peccat, quia iterum opportet eum redimi de potestate inimici, sub qua est propter sua peccata.
FONSDe Sequela Dyaboli 7
Bernardus: Quis nos angit vesania, vitiorum sitire absintium, huius mundi sequi naufragium, vite labentis pati infortunium, impie tirannidis ferre dominium, et non convolare ad sanctorum felicitatem, ad angelorum societatem, ad solempnitatem superne letitie, et ad iocunditatem contemplative vite, ut superhabundantes possimus intrare in potentias domini, et videre delitias illas bonitatis eius? Ibi vacabimus et videbimus quam dulcis est dominus, et quam magna multitudo dulcedinis eius. Videbimus glorie decorem, sanctorum splendorem, et regie potestatis honorem.
FONSDe Sequela Dyaboli 8
Bernardus: Non est iniquitas super iniquitatem tuam homo miserabilis et cecus, qui iuras et periuras pro parva pecunia dyabolo das animam tuam, quam Christus pretiosissimo sanguine redemit, destruis proximum negas Christum perdis vitam eternam, abrenunctias deo vivo et mortem sempiternam acquiris, melius tibi esset, si natus non fuisses, quia in die iudicii negabit te veritas, quam negasti accusabit te conscientia, quam cecasti condempnabit te Christi sanguis, quem contempsisti lavabit in sanguine tuo manus suas proximus. Vnde dicit Psalmus: Letabitur iustus cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
FONSDe Sequela Dyaboli 9
Bernardus: Si sapis, si cor habes, si tecum est lumen oculorum tuorum, desine loqui illa, que assequi miserum est. Beatus qui post illa non abiit, que possessa honerant, amata coinquinant, admissa cruciant. Tres invenio primum qui sequitur carnem, secundum qui sequitur mundum, tertium qui sequitur dyabolum. Primi sunt gulosi et luxuriosi, secundi cupidi et avari, tertii superbi et vane gloriosi. Quartum tamen requiro de numero nostro, scilicet qui sequatur deum.
FONS