5.6 De Receptione Munerum (Tosti ed., pp.304)
De Receptione Munerum 1
Munera libenter accipere, secundum quod dicit philosophus, nichil aliud est quam libertatem servitutibus obligare.
FONSDe Receptione Munerum 2
Isidorus: Qui recte iudicat et premium inde retributionis expectat, fraudem ideo perpetrat, quia iustitiam quam gratis inpertiri debuit, acceptione pecunie vendidit, et cetera require supra loco suo. Quatuor enim modis pervertitur humanum iuditium, idest timore, cupiditate, odio, amore. Timore dum metu potestatis alicuius veritatem loqui pavescimus, cupiditate dum premio muneris alicuius corrumpimur, odio dum contra quemlibet adversari molimur, amore dum amico vel propinquo prestare contendimus. Hiis enim quatuor causis sepe equitas violatur, sepe innocentia leditur, etc.
FONS