5.8 De Qualitate Religiosorum (Tosti ed., pp.305-6)
De Qualitate Religiosorum 1
Religiosus vere debet esse corde et corpore crucifixus, quod si est crucifixus solo corpore et non corde, non religiosus, sed blasphemus potius dici potest.
FONSDe Qualitate Religiosorum 2
Unde Ieronimus: Crucifixus est, et blasphemat Christum, qui habitum religionis portat, sed opera secularium facit. Hic crucem habet et non salutem, mortem et non vitam, passionem sed et damnationem corpore proximus Christo, sed remotus corde iuxta Christum moritur, sed non transit cum Christo in paradisum, sed potius cum latrone blasphemo et cum proditore discipulo, quorum alter de cruce descendit ad mortem, alter de patibulo ad eternum supplicium, qui crucem portat et in ea non crucifigitur, non portat eam ut Christus suam, sed ut cineus alienam.
FONSDe Qualitate Religiosorum 3
Ieronimus: Si crucem portas, cur non es crucifixus, cur non moreris mundo? Quia non es vere crucifixus sed crucifixum te ostendis. Nam si es crucifixus, cur adhuc rides et voluptates queris? Qui vere est in cruce, de morte tantum cogitat et de sepulcro dicens: Mihi mundus crucifixus est et ego mundo.
FONSDe Qualitate Religiosorum 4
Ieronimus: Religiosus debet se ab omni actione seculari retrahere. Quia dicit Gregorius: Ex actione secularium vita religiosorum confunditur.
FONSDe Qualitate Religiosorum 5
Ieronimus: Longe certe a deo animus illius est, cuius vita adhuc est implicata terrenis cupiditatibus.
FONSDe Qualitate Religiosorum 6
Ieronimus: Non decet religiosos amicorum facta procurare, quia propter hoc aliquando deficit, oratio et lacrime quas pro peccatis fundere deberent, etiam religiosus viles debet habere vestes et non pretiosas. Vnde dominus in comendatione beati Iohannis Baptiste ait: Quid existis in deserto videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. Nemo enim pulcras vestes querit nisi ad inanem gloriam.
FONSDe Qualitate Religiosorum 7
Ieronimus: Vestes sint monacho tantum ad necessitatem, non ad pulcritudinem. Nemo enim pretiosa vestimenta querit, nisi ad inanem gloriam, ut honorabilior videatur esse cunctis. Christus enim non querit pulcritudinem corporis, sed animam plenam caritate. Pulchritudine enim viri et mulieris multi decepti sunt.
FONTESDe Qualitate Religiosorum 8
Ieronimus: Sordide vestes candide mentis sunt indicia, et resplendens vestimentum cunctis sordidum testatur animum.
FONSDe Qualitate Religiosorum 9
Ieronimus: Religiosus debet esse abstinens, humilis, simplex, et sine querela.
FONSDe Qualitate Religiosorum 10
Ieronimus: Honor monaci est ut sit pallidus, humilis, simplex et sine querela, ut filius dei esse possit. Sine humilitate enim nulla religiositas esse potest, nec valet quidquam. Nichil est enim quod tantum luceat in vultu religiosi quantum humilitas. Qui enim omnia supra nominata habuerit, vere religiosus et amicus dei altissimi poterit reputari, qui autem non habuerit omnia supra dicta, erit blasfemus et dei altissimi pessimus inimicus.
FONTESDe Qualitate Religiosorum 11
Bernardus: Heu me, miser sum et miserabilis, velox ad mensam sed tardus ad ecclesiam, pervigil ad fabulas, sompnolentus ad vigilias, procax ad loquendum, mutus ad psallendum, potens ad potandum, eger ad cantandum, invidie auctor, Christi persecutor! Hec sunt que conversum perversum faciunt: monachum demoniacum, clericum hereticum, Christianum antichristum, festucam respiciens, trabem non considerans, alterius facta contempnens, sed sua non considerans.
FONS