3.4 De Prudentia (Tosti ed., pp.281-2)
De Prudentia 1
Prudentia, ut dicit Augustinus, est in precavendis insidiis.
FONSDe Prudentia 2
Tulius: Prudentia est rerum bonarum et malarum, utrarumque discrecio.
FONTESDe Prudentia 3
Seneca require superius: Prudentia omnia investigat et perscrutatur. Unde versus: Quod fuit, est, et erit semper prudentia querit.
FONSDe Prudentia 4
Augustinus: Non indignemini si mali in mundo prudentia floreat, et vos patimini, quia non est Christiane religionis in temporalibus exaltari sed deprimi. Mali autem nichil habent in celo boni.
FONSDe Prudentia 5
Gregorius in moralibus: Neque enim unquam servari concordia potest, nisi per solam patientiam.
FONS