2.2 De Presumptione (Tosti ed., pp.273)
De Presumptione 1
Discutere divina iudicia sive consilia nichil aliud est quam contra deum superbire.
FONTESDe Presumptione 2
Unde Gregorius: Facta dei debemus mirari et venerari, quia iniusta esse non possunt non discutere, quia rationem consilii eius querere est contra illum superbire.
FONSDe Presumptione 3
Augustinus: Divina iuditia non sunt discutienda, sed formidoloso silentio veneranda.
FONSDe Presumptione 4
Iohannes Crisostomus: Non sunt discutienda opera sive iuditia dei, quid fecit et qualiter fecit. Non enim creavit te deus ad suam discussionem, sed ad suum honorem, non voluit te esse iudicem actuum suorum, sed servum preceptorum.
FONTESDe Presumptione 5
Idem: Boni servi est fideliter operari, non discutere domini voluntatem. Philosophi altissima cupientes discutere victi ingenio defeccerunt sermone, et ultimo nichil aliud se invenire confessi sunt, nisi quia inognoscibilia erant.
FONSDe Presumptione 6
Isidorus: Quidquid supra intellectum hominis est, querendum non est. Consilio autem divino servandum est, ut hoc credatur iustitia esse quod divine placuit voluntati. Non enim poterit esse iniustum, quod iusto conplacet iudici.
FONSDe Presumptione 7
Unde Socrates post multa et longa studia ait: Hoc unum scio, quod nescio.
FONSDe Presumptione 8
Prosper: Mandata dei scrutari, nisi quieta mens, non potest.
FONSDe Presumptione 9
Gregorius: Arbor que non habet radicem in terra in levi flatu cadit, sic qui contra deum roboratur sine radice stat, et cito sententia dei ruit.
FONTES