5.9 De Prelatis Ecclesiaticis (Tosti ed., pp.306-7)
De Prelatis Ecclesiaticis 1
Prelatum secundum quod apostolus ad Thimoteum scribens ait: Prelatum oportet irreprehensibilem esse, ita quod eius vita sit speculum et informatio subditorum, quod si talis non est prelatus, sed subpositus potius dici potest. Debet enim, sicut dicit beatus Gregorius, subditos morum virtute transcendere, sicut eos honore ordinis superat. Transcendere enim subditos debet omnibus virtutibus, ac specialiter humilitate, quia dicit Gregorius: Nichil tantum lucet in vultu prelati quantum humilitas. Multum enim prelati indigent humilitate, quia superbia divitibus et potentibus est cognata.
FONSDe Prelatis Ecclesiaticis 2
Unde item Gregorius de superbo prelato dicit: Cunctis se existimat prelatus amplius sapere, quibus se videt amplius posse. Hoc amat, scilicet videri sapiens, et esse potens, hoc causa angelice et humane fuit ruine. Ponam, inquit angelus, sedem meam in aquilonem et cetera. Et homini dixit: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Timeat igitur prelatus, quod meruit homo et angelus, quia angelus cum vellet esse potentior, corruit. Homo dum videri vellet sapientior, desipuit.
FONSDe Prelatis Ecclesiaticis 3
Unde item Gregorius de superbo prelato dicit: Cunctis se existimat prelatus amplius sapere, quibus se videt amplius posse. Hoc amat, scilicet videri sapiens, et esse potens, hoc cause angelice et humane fuit ruine. Ponam, inquit angelus, sedem meam in aquilonem et cetera. Et homini dixit: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Timeat igitur prelatus, quod meruit homo et angelus, quia angelus cum vellet esse potentior, corruit. Homo dum videri vellet sapientior desipuit.
FONSDe Prelatis Ecclesiaticis 4
Gregorius: In periculo magno versatur, si quis in loco regiminis sublimatur. Hoc enim cogitando et ruminando materiam habet humiliationis. Debet enim oculos suos habere in capite suo, id est in Christo qui est caput ecclesie, ut se exhibeat subditis quale Christus se exhibuit imitandum, ut cum apostolo valeat dicere: Imitatores mei estote sicut et ego Christi. In duobus enim maxime prelati Christum imitari debent, scilicet in humilitate et caritate, sed debet transcendere subditos caritate. Christum vero imitari debet in utrisque, diligendo deum super omnia et proximum sicut seipsum, subveniendo pauperibus sicut decet. Nam omnia bona ecclesiastica pauperum sunt.
FONSDe Prelatis Ecclesiaticis 5
Unde Bernardus: Res pauperum non pauperibus dare, in parte sacrilegii crimen esse dignoscitur. Sane patrimonia pauperum sunt, facultates ecclesiarum. Unde sacrilega crudelitate subripitur, quidquid sibi ministri et dispensatores, non utique deo ultra victum recipiunt et vestitum. Non enim ordinavit deus hiis qui evangelio serviunt, de evangelio querere delitias vel ornatum, sed vivere ex eo, ut videlicet sint contenti alimento corporis, non gule incitamento libidinis vestimentis, quibus tegantur, non quibus ornentur.
FONSDe Prelatis Ecclesiaticis 6
Bernardus: Clamat penuria pauperum, clamant nudi, clamant famelici, conqueruntur et dicunt: Dicite, pontifices, in inferno quid facit aurum freno? Numquid aurum ab inferno repellit frigus sive esuriem? Nobis fame et frigore miserabiliter laborantibus, quid conferunt tot mutatoria, vel extensa in perticis, vel plicata in manticis? Nostrum est quod effunditis. Nobis crudeliter subripitur quod a vobis inaniter expenditur. Tertio debet prelatus transcendere subditos solicitudine, custodiendo gregem sibi commissum a morsibus et incursibus luporum, amonendo, increpando, corripiendo, orationibus defendendo, sed hodie talis solicitudo deperiit a pastoribus, et ideo non pastores sed viles mercenarii sunt, ymmo, quod peius est, facti sunt lupi rapaces.
FONSDe Prelatis Ecclesiaticis 7
Bernardus: Utinam hodie quicumque pastores non sunt, mercenarios se vellent gregi exhibere, non lupos. Utinam ipsi non lederent. Utinam non fugerent nemine persequente. Utinam non exponerent gregem, donec lupus veniens videretur. Tales enim non fuerunt illi pastores, de quibus dicitur in evangelio Luce: Pastores erant in eadem regione vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Sed nunquam non vigilant pastores moderni, certe sic, sed non in profectibus animarum, sed vigilant et soliciti sunt quomodo possunt stabulum equis implere, cameram raubis et gaudulis ornare, aurum auro cumulare, stomachum cibis pretiosis implere, consanguineos suos ditare et exaltare. Non est solicitudo de profectibus animarum, dummodo habere possint more solito lac et lanam de talibus.
FONTESDe Prelatis Ecclesiaticis 8
Hugo in libro de claustro anime et corporis ait: Audiat negligens pastor, quid sibi et diligenti pastori dicatur. Bonus, inquit, pastor animam suam ponit pro ovibus suis, mercenarius autem fugit. Animam suis pro ovibus ponit, qui periculum regiminis ascendens, clauso silentii hostio, claustralium gregem in pace custodit. Animam suam ponit, qui ad sustinenda iurgia rei familiaris solus erit, qui inter adulantium detrahentiumque linguas incedit medius, qui pro infirmis laborat, et laborantes pascit, consolatur pusillanimes, et superbos redarguit. Talis pastor dicere potest: Cognosco oves meas, et cognoscunt me mee. Cognoscunt oves pastorem, quem sepe vident presentem, quem subiectis familiaritatis votum, beneficiis reddit amicum. Oves vero pastor cognoscit, dum subditorum mores et actus diligenter attendit. Unde scriptum est: Considera diligenter vultum pecoris tui. Pastor autem negligens fugit. Sunt enim quidam prelati qui fugiunt. Cum enim onera gravia et importabilia imponunt, humeris subditorum digito tamen ea movere nolunt, fugiunt quod precipiunt, fugiunt cum se subtrahunt, fugiunt qui licet presentes sint, cum negligentias viderint, se sub silentio abscondunt. Fugiunt qui prava agunt et reprehendi nolunt.
FONSDe Prelatis Ecclesiaticis 9
Magister Gilbertus: Ridiculosa res haut non certe magis periculosa: speculator cecus, doctor inscius, precursor claudus, prelatus negligens, preco mutus. Eccli: Interdum dominatur homo homini in malum suum. Quarto debet transcendere exempli bonitate, et quamvis omnes homines teneantur bonum exemplum alter alteri dare, prelati maxime tenentur bonum exemplum subditis dare. Ipsi enim ad hoc positi sunt in domo domini, ut luceant coram hominibus, ut homines eorum luce glorificent creatorem suum. Sed hodie videtur eorum lux omnimode denigrata. Unde hodie potest dici illud propheticum: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum. Vere obscuratum est aurum, id est, puritas prelatorum, et mutatus est color optimus, id est, conversatio eorum, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum, id est, facultates ecclesiarum, que debentur pauperibus et indigentibus, in illicitis usibus sunt dispersi, et dissipati. De hiis enim omnibus prelati mortes diversas sibi acquirunt, secundum sententiam beati Gregorii ait enim: Scire debent prelati, quod si perversa unquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quod ad subditos perditionis exempla transmittunt. Ergo pontifex, si vult ethimologiam sui nominis adimplere, oportet eum esse humilem, caritativum, solicitum, et boni exempli virum. Pontifex enim dicitur, quia pontem se debet facere inter deum et homines, secundum quod beatus Bernardus ait super Cantica canticorum.
FONSDe Prelatis Ecclesiaticis 10
Bernardus: Heu! Purpurati saccum predicant ieiunium splendide epulantes. Si Christum oportuit dura pati, et sic intrare gloriam suam, quomodo vos non compatiendo, nec vitiis resistendo, nec a gule illecebris abstinendo intrabitis gloriam non vestram.
FONTESDe Prelatis Ecclesiaticis 11
Gregorius: Non debet hominum ducatum suscipere qui nescit homines bene vivendo preire. Durum est valde ut qui nescit tenere moderamina vite sue, iudex fiat vite aliene.
FONSDe Prelatis Ecclesiaticis 11
Gregorius: Non debet hominum ducatum suscipere qui nescit homines bene vivendo preire. Durum est valde ut qui nescit tenere moderamina vite sue, iudex fiat vite aliene.
FONSDe Prelatis Ecclesiaticis 11
Gregorius: Non debet hominum ducatum suscipere qui nescit homines bene vivendo preire. Durum est valde ut qui nescit tenere moderamina vite sue, iudex fiat vite aliene.
FONS