The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


5.12 De Predicatoribus (Tosti ed., pp.308-9)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17

De Predicatoribus 1

Predicatores lux a salvatore dicuntur. Ait enim in evangelio Mathei: Vos estis lux mundi. Unde quia de natura lucis sunt, semper lucere oportet predicatorem. Debent autem lucere predicatores vita et doctrina, quod si sola doctrina luxerint et non vita, semetipsos gladio increpationis proprie condempnabunt.

FONS

De Predicatoribus 2

Unde Ieronimus: Qui male vivit et bene predicat, semetipsum condempnat, etiam ob hoc predicationem suam contemptibilem esse facit.

FONS

De Predicatoribus 3

Unde Gregorius: Cuius vita despicitur, restat quoque ut eius sermo contempnatur. Et Apostolus prima ad Corinthios XIIII: Si enim incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum. Tunc tuba, id est vox predicatoris, dat incertam vocem, quando vita discrepat a doctrina, scilicet, quando bene predicat et male vivit, et quod in alio reprehendit ipse agit. Unde de talibus potest dici illud Apostoli ad Romanos II.: Qui alium doces, teipsum non doces, qui predicas non furandum, furaris et cetera. Tales enim sunt de genere phariseorum, qui dicunt et non faciunt. Christus enim primo fecit et postea docuit. Unde scriptum est quod incepit Ihesus facere et docere. Unde tales non predicatores, sed proditores potius dici possunt.

FONTES

De Predicatoribus 4

Unde Gregorius: Possunt predones appellari qui dum locuntur que non faciunt in locutione verba iustorum tollunt.

FONS

De Predicatoribus 5

Et Seneca: Oratorem te puta, si tibi ipsi ante omnes persuaseris, quod oportet. Quod si non feceris, iure privaris auctoritate loquendi.

FONS

De Predicatoribus 6

Unde Gregorius: Loquendi auctoritas amittitur cum vox opere non iuvatur. Ergo predicator si vult quod eius predicatio libenter audiatur, debet prius lucere vita, ornando bene vivendo quod dicit, ut vox sua sit in virtute, ut de eo dici possit, illud propheticum: Dedit voci sue vocem virtutis, hoc est opere adimplendo quod dicit.

FONS

De Predicatoribus 7

Unde Gregorius: Illa namque vox facilius auditorum corda penetrat, quam dicentis vita commendat. Studeat etiam conscientiam suam semper tenere mundam, ut igne sancti amoris sit accensa, et illo, scilicet conscientie libro, studeat viriliter. Ibi enim inveniet que sunt aliis persuadenda et que non.

FONS

De Predicatoribus 8

Unde Gregorius: Ad predicandum plus conscientia sancti amoris edificat, quam exercitatio sermonis, quia amando celestia intra semetipsum legit predicator, quomodo persuadeat quod despici debeant terrena. Et caveat ne carnalibus actibus incumbat.

FONS

De Predicatoribus 9

Dicit enim Gregorius: Qui actibus carnalibus incumbit necesse est, ut mentes aliorum instruere spiritualiter erubescat. Actus carnales sunt. Curiose induere splendide comedere et huiusmodi. Secundo debet predicator lucere doctrina, ut sciat quid sit vitandum quidve faciendum, et hoc tamen cum humilitate sermonis, et caveat ne curiosa magis sit quam utilis eius doctrina, ut taceat que non debet, et loquatur quod non oportet, quia hii tales errantes ab apostolo appellantur. Ait enim prima ad Thimotheum: Quidam aberrantes a fide conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, et non intelligentes nec que loquntur nec de quibus affirmant. Etiam caveant ne laudari cupiant, nec hominibus plus placere cupiant de sua predicatione quam deo.

FONS

De Predicatoribus 10

Dicit enim Ambrosius: Quisquis predicat ut laudem vel mercedem accipiat, eterna procul dubio mercede se privat. Unde Psalmus: Quoniam deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam deus sprevit eos, et apostolus: Si hominibus placerem, dei servus non essem. I ad Thi. II: Ita loquitur: Non quasi hominibus placentes, sed deo qui probat corda nostra. Debet enim quilibet predicator dicere cum psalmista: In deo laudabo verbum, in domino laudabo sermonem, in deo sperabo, non timebo quid faciat michi homo, id est non timebo laudem hominum, sed verbum meum laudabo in deo. Nec debet predicare ut suam scientiam manifestet, ductus libidine vane glorie quia talis est adulterans in verbo dei. Unde Apostolus: Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum dei.

FONS

De Predicatoribus 11

Gregorius: Frustra exterius operatur lingua predicationis, nisi interius operetur gratia salvatoris.

FONS

De Predicatoribus 12

Iosephus: Necesse est adesse divinum, ubi humanum cessat eloquium, et ideo in omni tempore tuo dei auxilium posce.

FONS

De Predicatoribus 13

Gregorius super isto verbo: Adulter quippe in carnali coytu non prolem, sed voluptatem querit. Et perversus quisque adventum vane glorie serviens recte adulterare verbum dei dicitur, quia per sacrum eloquium non deo filios gignere, sed suam scientiam desiderat demonstrare. Quem quia libido glorie trahit ad loquendum, voluptati magis quam generationi, operam impendit. Sed heu! quot sunt qui, timore domini abiecto, potius requirunt laudem hominum quam divinam. Unde tales vento pascuntur, dicente propheta: Effraim pascit ventum, et sequitur estum. Isti tales de bono faciunt morbum, et de virtute vitium. Unde talibus dici potest: Filii hominum usquequo graves corde, etc. Quenam miseris tam dura libido, ut concupiscant que non expedit, quod autem expedit obmittunt, vere tales stulti sunt.

FONS

De Predicatoribus 14

Unde Bernardus: O stulti filii adam, contempnentes pacem, appetentes gloriam, sed vanam et tamen pacem et gloriam simul perdunt, pacem scilicet conscientie. Unde non appetamus gloriam, sed illi demus gloriam cui dicitur gloria patri et filio et spiritui sancto.

FONS

De Predicatoribus 15

Unde Gregorius: Sperne cum laudaris ipse, in te laudetur qui in te operatur. De salvatore enim dicitur: Gloriam meam non quero. Studeamus autem lucere vita pariter et doctrina, nam lucere sola doctrina vanum est ardere sine vita parum est.

FONS

De Predicatoribus 16

Unde Bernardus: Lucere vanum, ardere parum, lucere pariter et ardere perfectum est. Nam qui scit et debet alios instruere et non instruit graviter peccat.

FONS

De Predicatoribus 17

Unde Gregorius: Sunt itaque nonnulli qui magnis muneribus ditati, dum solius contemplationis studiis ardescunt, parere utilitati proximorum in predicatione non resurgunt, secretum quietis diligunt, secessum speculationis appetunt. De quo si districte iudicentur, de tantis procul dubio rei sunt, quantis venientes ad publicum prodesse potuerunt. Qua enim mente is qui proximis suis proficere potest, secretum proponit suum, quando ipse summi patris unigenitus, ut multis prodesset, de sinu patris egressus est ad publicum nostrum? Studeamus ergo lucere pariter et ardere, ut per lucem bonorum operum et ardorem conscientie perveniamus ad claritatem eternam etc.

FONS