The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


5.13 De Predestinatione (Tosti ed., pp.309-10)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12

De Predestinatione 1

Predestinatio, secundum beatum Augustinum, est gratie preparatio, que sine prescientia esse non potest.

FONS

De Predestinatione 2

Augustinus: Predestinatio est gratuite donationis preparatio, vel propositum miserendi.

FONTES

De Predestinatione 3

Magister sententiarum: Predestinatio est preparatio gratie in presenti et glorie in futuro.

FONS

De Predestinatione 4

Magister sententiarum: Obstinatio est cordis induratio.

FONS

De Predestinatione 5

Augustinus in libro de corpore et anima ait: Gratia non secundum hominum merita datur. Alioquin gratia iam non esset gratia, que ideo gratia vocatur, quia gratis datur.

FONS

De Predestinatione 6

Bernardus: Unde enim cordis duritia, inde animi obstinatio, quia meditatur non legem sed propriam voluntatem. Inde tam mordax et amarus sermo reperitur in ore hominis obstinati, ut nulla ad eum queat mediatoris benevolentia penetrare.

FONTES

De Predestinatione 7

Bernardus: Perseverare in malo diabolicum est et digni sunt perire quicumque in similitudinem dyaboli permanent in peccato. An vero gravior ulla frenesis iudicatur quam impenitentia cordis et peccandi obstinata voluntas?

FONTES

De Predestinatione 8

Augustinus: Quidquid predestinati faciunt, perire nequeunt, quia omnia cooperantur eis in bonum, et ipsa peccata. Nam post gravia facinora humiliores erunt, et de sua salvatione huberiores deo laudes referunt.

FONS

De Predestinatione 9

Gregorius: Reprobi propter electos sunt creati, ut per eos in virtutibus exerceantur et a vitiis corrigantur, et eorum collatione gloriosiores appareant et, cum eos in tormentis viderint, de sua evasione amplius gaudeant.

FONS

De Predestinatione 10

Gregorius: Nullus tamen plus laborare poterit, quam eum divina gratia iuverit, nec aliam mansionem quis habiturus erit, quam eam ad quam ante mundi exordium preordinatus fuit. Et ideo legitur: Iacob dilexi, Esau odio habui. Tales predestinando preparavit ut regno digni essent.

FONTES

De Predestinatione 11

Gregorius: Nullus reproborum plus facere poterit, quam ei divina censura, id est iudicium dei, permittet, nec aliam penam habebit, quam eum divinum iudicium ante mundi constitutionem secundum suum meritum habiturum prescivit.

FONS

De Predestinatione 12

Gregorius: Obtineri nequaquam possunt que predestinata non fuerunt, sed ea que sancti viri orando efficiunt, ita predestinata sunt, ut precibus optineantur. Nam ipsa quoque perennis regni predestinatio ita est ab omnipotente deo disposita, ut ad hanc electi ex labore perveniant, quatenus postulando mereantur excipere, quod eis omnipotens deus ante secula disposuit donare.

FONTES