4.20 De Perserverantia (Tosti ed., pp.297)
De Perserverantia 0
Item idem (Isidorus) require supra.
De Perserverantia 1
Perseverantia est virtus que incepta bona, perfectione, et longanimitate debito fine consumit.
FONSDe Perserverantia 2
Ieronimus: Cepisse multorum est, ad culmen vero perfectionis pervenire paucorum. Non inchoasse tantum, sed perfecisse virtus est.
FONTESDe Perserverantia 3
Beda: Omnes virtutes currunt in stadio, sed sola perseverantia accipit bravium.
FONTESDe Perserverantia 4
Gregorius: Qui in radice boni operis non persistit, non vocabitur ad premia future messis.
FONTESDe Perserverantia 5
Gregorius: Virtus boni operis perseverantia est. Incassum quippe bonum agitur, si ante terminum vite deseritur.
FONTESDe Perserverantia 6
Isidorus: Non inchoantibus premium promittitur, sed perseverantibus datur. Tunc enim placet deo nostra conversatio, quando bonum quod inchoamus perseveranti fine complemus.
FONTES