2.1 De Peccato (Tosti ed., pp.272-3)
______________________________
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19
De Peccato 1
Peccatum est, secundum Augustinum, spreto inconmutabili bono, rebus conmutabilibus adherere.
FONTESDe Peccato 2
Augustinus: Peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem dei.
FONSDe Peccato 3
Bernardus: Si qui perfecte sentiunt onus peccati et anime lesionem aut parum aut ex toto non sentiunt corporis penam.
FONSDe Peccato 4
Ieronimus: Nulla alia causa fecit difficultatem bene vivendi, quam longa consuetudo peccandi, que nos ita tenet addictos, ut quoddam ius in natura videatur habere. Seducitur ut consentiat evidenter ignorat. De infirmitate autem Petrus deliquid, quando ad metum interrogantis ancille Christum negavit. Gravius enim in infirmitate quam ignorantia delinquere est, et gravius est industria quam infirmitate peccare. Industria namque peccat, qui studio ac deliberatione mentis malum agit, infirmitate autem qui casu ac precipitatione delinquid. Nequius autem qui de industria peccat quam qui ignorans, qui non solum non bene vivunt, set adhuc bene viventes, si possunt a veritate divertunt. Sunt enim qui ignorantes peccant et sunt qui scientes. Sunt etiam qui per ignorantie excusationem scire nolunt, ut minus culpabiles inveniantur qui tamen seipsos non muniunt set magis decipiunt. Nescire simpliciter ad ignorantiam pertinet, nolle autem scire, ad contumacem superbiam. Voluntatem quippe christi domini nolle scire, quid aliud est quam velle eum superbiendo contempnere? Nemo igitur de ignorantia se excuset, quia deus non solum eos iudicat, qui a cognitione sua revertuntur, set etiam illos qui nesciunt, testante eodem domino per prophetam: Disperdam, inquit, homines a fatie terre, et eos qui avertunt post tergum domini, et qui non quesierunt deum, nec investigaverunt eum.
FONTESDe Peccato 5
Psalmus: Effunde, inquit, iram tuam in gentes que te non noverunt. (Psa. 78:6)
De Peccato 6
Isidorus: Qui peccatum addit peccato quasi funem nectit unde ligetur.
FONSDe Peccato 7
Augustinus: Quoniam minuta plura peccata, si negligantur, occidunt.
FONSDe Peccato 8
Gregorius: Qui pedem in rete mittit, non cum voluerit eicit, sic qui in peccatis se deicit, non mox cum voluerit surgit.
FONSDe Peccato 9
Gregorius: Qui in maculis reati ambulat, gressus suos ambulando inplicat, et cum se expedire ad ambulandum nititur, ne ambulet etiam obligatur, quia funis stringitur in peccato. Insuper facit deus quosdam peccare in quibus et alia peccata precesserunt, ut iusto iudicio eius mereantur interire. Quedam de ira dei veniunt peccata que pro merito aliorum peccatorum conpensantur. Unde et propheta inquit: Tu iratus es et nos peccavimus, in ipsis fuimus nos semper, tamquam si diceret, quia in peccatis semper fuimus iratus es ut deterius peccaremus. Quid enim sit ira dei promereri, quid eum provocare, prudens lector scire debet. Gravior namque est ira que provocatur, quam que meretur. Nam meremur, quando ignorantes peccamus, provocamus, quando scimus bonum facere, nec volumus.
FONTESDe Peccato 10
Gregorius: Melius est peccatum cavere quam emendare. Facilius enim resistimus hosti a quo necdum victi sumus, quam ei a quo iam victi et superati sumus.
FONSDe Peccato 11
Anselmus: Tollerabilius fetet canis mortuus hominibus atque putridus, quam anima peccatrix deo.
FONSDe Peccato 12
Ambrosius: Non est unde dyabolus plus gaudeat, nisi quando quis dicit, quod dyabolus fecit me peccare.
FONSDe Peccato 13
Augustinus in libro de duabus animabus: Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat.
FONSDe Peccato 14
Isidorus: Peccata que ab incipientibus levia iudicantur, a viris perfectis gravia reputantur. Tanto enim maius cognoscitur peccatum esse, quanto maior qui peccat habetur. Crescit enim delicti cumulus iuxta ordinem meritorum, et sepe quod minoribus ignoscitur, maioribus inputatur.
FONSDe Peccato 15
Isidorus: Omne peccatum antequam committitur amplius pertimescitur. Quamvis autem grave sit, dum in usum venerit, leve extimatur, et sine ullo metu conmittitur. Istis fomitibus, quasi quibusdam radicibus, convalescit omne peccatum. Cogitatio namque prava delectationem parit, delectatio consensum, consensus actionem, actio consuetudinem, consuetudo necessitatem. Sicque hiis vinculis inplicatus sive impeditus homo, quadam cathena vitiorum tenetur astrictus, ita ut ab ea evelli nequaquam valeat, nisi divina gratia iacentem apprehendat. Peccatum committere in puteum est cadere, consuetudinem vero peccandi facere, os putei est coangustare, ne is qui cecidit valeat exire. Nequissimum est peccare, sed plus est peccandi consuetudinem facere. Ab illo cum labore resurgitur, set facile vitatur, dum male consuetudini repugnatur.
FONSDe Peccato 16
Isidorus: Experimento minorum peccatorum maiora conmictuntur peccata, ut durius feriantur pro magnis sceleribus, qui de minimis corrigi noluerunt. Iudicio autem divino in reatum nequius labuntur, qui distinguere facta sua minora contempnunt.
FONSDe Peccato 17
Poeta: Cum quid turpe facis aliquo spectante ruberes, Cur spectante deo, non magis ipse rubes.
FONSDe Peccato 18
Philosophus: Si scirem deos homines ignorantes, tamen adhuc propter peccati vilitatem peccare dedignarer.
FONSDe Peccato 19
Augustinus super Iohannem: Peccatum est nichil, et homines cum peccant efficiuntur nichil.
FONS