The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


4.21 De Paupertate (Tosti ed., pp.289)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17

De Paupertate 1

Paupertas est res altissima, que beata ore domini nominatur, et ei non tantum regnum celorum promittitur sed datur, ac nichil habens facit omnia possidere.

FONS

De Paupertate 2

Unde Augustinus in persona domini: Venale habeo. Quid, domine? Regnum celorum. Quo emitur? Paupertate regnum, dolore gaudium, labore requies, vilitate gloria, morte vita.

FONTES

De Paupertate 3

Augustinus: Regnum celorum pauperum est, quia pauperes nichil habent in terra, divites e contrario nichil habent in celo.

FONS

De Paupertate 4

Bernardus: Felix paupertas, cui non tantum promittitur sed datur.

FONS

De Paupertate 5

Bernardus: Multi pauperes esse volunt, ita tamen quod nil eis desit, et sic diligunt paupertatem, ut nullam patiantur egestatem.

FONS

De Paupertate 6

Bernardus: O beata paupertas, eterna hereditas! o beata possessio, que sola sanctorum et fidelium dei es nichil habentium in terra, que non solum ad omnem sufficientiam habundas, sed etiam ad divitias perducis eternas!

FONS

De Paupertate 7

Bernardus: Ob hoc maxime diligenda est paupertas, quia illa te scire facit, si quis perfecte te diligit. Illa est virtutum nutrix, custos humilitatis, quies mentis, patiens in adversis, modesta in prosperis, in bonis spiritualibus, dives et eterne felicitatis heres. Hec enim animas peccatorum a laqueis cupiditatis liberat virtutibusque ditat.

FONS

De Paupertate 8

Bernardus: Ob hoc maxime diligenda est paupertas, quia illa te scire facit, si quis perfecte te diligit. Illa est virtutum nutrix, custos humilitatis, quies mentis, patiens in adversis, modesta in prosperis, in bonis spiritualibus, dives et eterne felicitatis heres. Hec enim animas peccatorum a laqueis cupiditatis liberat virtutibusque ditat.

FONS

De Paupertate 9

Seneca: Non enim qui parum habet, sed qui plus non cupit, pauper est. Non puto pauperem esse cui quantumcumque superest satis est. Primus modus divitiarum est habere quod necesse est.

FONS

De Paupertate 10

Seneca: Non est in rebus vitium, sed in animo. Ipso animo imperandum est, ut a voluptatibus abstineat.

FONS

De Paupertate 11

Augustinus: Revolve omnem vitam salvatoris, a partu virginis usque ad patibulum crucis, et non invenies nisi stigmata paupertatis.

FONS

De Paupertate 12

Augustinus: Si Christus propter te de celesti sede descendit, ergo tu pro eo terrena fuge, appete celestia. Si mundus dulcis est, dulcior est Christus.

FONS

De Paupertate 13

Bernardus: Ut te mente paupertati per omnia confirmares, quasi unus in turba pauperum stipendia hostiatim mendicabas, quis dabit michi, domine, illarum buccellarum tuarum mendicatarum participem fieri, et illius divini edulii reliquiis saginari.

FONS

De Paupertate 14

Hugo: Pauperes vero vocari possunt, qui per alienas domos discurrentes hostiatim victui necessaria querunt.

FONS

De Paupertate 15

Seneca: Neque paupertas tibi immunda sit, neque parsimonia sordida, neque simplicitas neglecta, nec lenitas languida.

FONS

De Paupertate 16

Ambrosius: Qui vult deum possidere, renunctiet mundo, ut sit illi deus beata possessio.

FONS

De Paupertate 17

Ieronimus: De magno est honere liberatus, qui nichil possidet, nec quidquam habet. Et satis deo donat, qui ei dat animam suam.

FONS