4.2 De Patiencia (Modena, B.E., MS lat. 1163, ff.15va-16rb)
De Patiencia 1
Patiencia est uirtus contumeliarum, et omnis aduersitatis impetus equanimiter portans, uel est remedium iniuriarum.
FONSDe Patiencia 2
Gregorius: Patiencia enim natura est aliena mala equanimiter perpeti, et contra eum qui mala irrogat nullo modo moueri.
FONSDe Patiencia 3
Gregorius: Siquis tibi intulerit mala ne irascaris, sed dole potius pro eo quod deus irascitur illi.
FONSDe Patiencia 4
Gregorius: Qualis unusquisque apud se lateat, illata contumelia probat.
FONSDe Patiencia 5
Gregorius: Ille uere patiens est qui et aduersis atteritur, et tamen a spei rectitudine non curuatur.
FONSDe Patiencia 6
Gregorius: Concordia et unitas sine sapiencia non seruatur. Rupta uero unitate brachium conteritur, quia quadam uirtutes sine aliis uel omnino nulle uel imperfecte sunt.
FONSDe Patiencia 7
Gregorius: Tanto spes in deo solidior surgit, quanto pro eo quis protulerit grauiora.
FONSDe Patiencia 8
Gregorius in moralibus: Numquam seruari concordia nisi per solam patienciam ualet.
FONSDe Patiencia 9
Ysidorus: Si hic flagellis atterimur, purgati in iudicio adueniemus. Tunc iustis gaudia disponuntur eterna, quando in presenti tribulatione probantur.
FONTESDe Patiencia 10
Ugo: Quare contempnitis magistrum, an nescis regem celi a militibus in terra? Flagellari coram populo non erubuit, et tu dedignaris expoliari coram magistro? Accusatur Christus et tacet coram militibus, ut daret nobis exemplum patiencie. Accusaris tu et litigas, ut sis exemplum fratribus peruersitatis et malitie. Quare ergo resistis spiritui sancto? Spiritui sancto enim resistit, qui ueritati contradicit.
FONSDe Patiencia 11
Bernardus: Qui patienciam non seruauerit, perdet iustitiam, hoc est uitam perdet, hoc est animam suam perdet. Vide opera domini: flagellis cesus, spinis coronatus, clauis confixus, affixus patibulo, obprobriis saturatus, omnium tamen dolorum immemor ait: Pater ignosce illis et cetera.
FONTESDe Patiencia 12
Bernardus: Vide ne per impatienciam perdas, sed omnia pro deo substine, qui pro te maiora substinuit, et apud quem pia patiencia infructuosa non erit.
FONSDe Patiencia 13
Bernardus: Vtrumque michi es, domine Ihesu, et speculum patiendi et premium patiendi, doces manus meas ad prelium exemplo uirtutis tue, tu caput meum post uictoriam, tu me coronas presentia maiestati. Vtrumque prouocat fortiter ac uehementer accendit, in utroque me tibi mirabiliter allicis, uterque funis uiolentius ad trahendum. Trahe me post te, libenter te sequor, libentius fruor. Impatiencia perditio anime est. Qui patiencia caruerunt, perierunt.
FONTES