The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


4.6 De Passione domini (Tosti ed., pp.286-7)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |

De Passione domini 1

Passio domini, ut dicit Bernardus, est ultimum contra omnia incentiva.

FONS

De Passione domini 2

Bernardus: Visa christi passione, quis tam delitiosus qui non abstineat, et quis tam malitiosus, quod non peniteat, et quis tam iracundus ut non doleat.

FONS

De Passione domini 3

Gregorius: Si crux Christi ad memoriam reducitur, nil adeo grave quia libenter sustineatur, quia per dilectionem ardua opera sustinere debemus.

FONS

De Passione domini 4

Augustinus: Extremum genus mortis elegit christus, ne aliquod genus mortis martires formidarent.

FONS

De Passione domini 5

Bernardus: Liquesce anima mea igne conpunctionis et conpassionis super contritione viri amabilis istius quem in tanta mansuetudine, vides afflictum, tantisque laboribus laborantem. Compatiendum est illi qui dedit nobis carnem suam in ribam, sanguinem in potum, aquam lateris in balaeum, sudorem sangninis in medicinam, animam propriam, in redemptionem. Vultum honorabilem in quem desiderant angeli prospicere, qui omnes adimplet letitia, quem deprecantur omnes divites plebis, sputis inquinaverunt, manibus pecusserunt, velo in derisione operuerunt, nec pepercerunt amaris vulneribus virgineam carnem evellere, quis digne pensat quante fuerit mansuetudinis et dignationis.

FONTES

De Passione domini 6

Bernardus: Felix illa anima cui deus ita dulciter sapit, ut nichil preter eum cogitare possit.

FONS

De Passione domini 7

Bernardus: O domine Ihesu, si ita dulce est flere pro te, quid erit gaudere de te?

FONS

De Passione domini 8

Bernardus: Heu, me fratres, captivorum liberator traditur, angelorum gloria illuditur, omnium deus flagellatur, speculum sine macula et candor lucis eterne conspuitur, morientium vita occiditur, et quid nobis ulterius restat agendum, nisi ut eamus et moriamur cum illo!

FONS

De Passione domini 9

Bernardus: Ille sit tibi fixus in corde, qui pro te fuit fixus in cruce.

FONS

De Passione domini 10

Anselmus: Revolve omnem vitam salvatoris, a partu virginis, usque ad patibulum crucis, et non invenies in eo nisi stigmata paupertatis.

FONTES

De Passione domini 11

Clemens papa: In corde ubi non est recordatio dei, est hospitium dyaboli.

FONTES

De Passione domini 12

Anselmus: Loquens mater ad filium quid commisisti, dulcissime puer, ut sic diiudicareris, que occasio tui doloris, o Ihesu amantissime iuvenis, quid conmisisti ut sic tractareris, quid scelus tuum, que noxa tua? Ego enim sum tui doloris plaga, culpa tue occisionis, ego tue mortis meritum, tue vindicte flagitium, ego tue passionis labor, et tue mortis cruciatus. O admirabilis censure conditio! O ineffabilis misterii dispositio! Peccat iniqus, punitur iustus, quod meretur malus, patitur bonus, et quod peccat servus, exolvit dominus, quod conmittit homo, sustinet dominus deus. Quo natura dei humilitas tua descendit, quo benignitas condescendit, quo attingit caritas? Ego inique egi, tu penam portasti, ego superbivi, tu humiliaris, ego tumui, tu attenuaris, ego gula perii, tu inedia afficeris, me ad illicita rapuit concupiscentia, te caritas perfecta duxit ad crucem, ego sumpsi vetitum, tu sustinuisti eculeum, ego delector cibo, tu laboras patibulo, ego fruor delitiis, tu laniaris clavis, ego pomi dulcedinem, tu gustas amaritudinem. Mihi ridens aplaudit Eva, tibi plorans conpatitur Maria.

FONS

De Passione domini 13

Ieronimus: Maiorem dolorem habuit Christus in cruce pendens de matre afflicta, quam de passione sibi inflicta.

FONTES

De Passione domini 14

Bernardus: O homo, respice oculo mentali, quanto astringaris redemptori tuo debito. Respice dorsum patientis. Respice sudorem sanguineum, alaparum contumeliam, flagellorum instantiam, coronam spineam, sputi, ludibria, crucis angariam, patibuli suspendium, languentes oculos, oris pallorem, fellita cibaria, amara pocula, caput inclinatum, latus vulneratum, mortis dolorem, doloris clamorem, virginis lacrimas, apostolorum gemitum et cetera omnia, que pro te rex glorie passus est, et considerato diligenter, que ante posita sunt, et vide si poteris ei respondere unum pro mille.

FONS

De Passione domini 15

Ambrosius in quodam sermone: Auctor pietatis in cruce pendens, testamentum condidit singulis pietatis opera distribuens, apostolis persecutionem, Iudeis corpus, patri spiritum, uirgini paraninphum, latroni paradisum, peccatori infernum, Christianis penitentibus crucem.

FONS

De Passione domini 16

Hugo: Eximia dilectione Christus talem se exhibuit quod posset lancea perforari.

FONS

De Passione domini 17

Ambrosius: Doles, domine, non tua sed nostra vulnera, non tuam mortem sed nostram infirmitatem, et nos extimamus esse in doloribus, cum tu non pro te sed pro me doles.

FONS

De Passione domini 18

Bernardus in quodam sermone in domini loquitur ad hominem: O homo vide que pro te patior, non est dolor sicut quo crucior, ad te clamo, qui pro te morior, vide penas quibus vide clavos quibus confodior. Cum sit dolor tantus exterior, est planctus gravior interior, cum te ingratum experior.

FONS

De Passione domini 19

Bernardus: O bone Ihesu, quam dulciter conversatus es, quam habundanter bona hominibus largitus es, quam veraciter, quam magna, quam aspera pro hominibus passus es, dura verba, duriora verbera, sed durissima crucis tormenta, et cetera.

FONS