The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


4.17 De Oratione (Tosti ed., pp.293-5)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22

De Oratione 1

Orare veraciter est, sicut dicit beatus Gregorius, amaros in compunctione gemitus et non conposita verba resonare.

FONS

De Oratione 2

Augustinus: Oratio est pius affectus mentis in deum ductus in voce, ne pigritetur prorumpens, uel est mentis devotio, uel conversio ad deum per pium et humilem affectum.

FONS

De Oratione 3

Bernardus: Ora, frater, instanter ora quia ille dicitur habere tunicam novam commixtam sanguine qui carnem suam nutrit de pauperum sudore, quando nobis ista bona proveniunt. Graves ergo pro eis effundite gemitus, alioquin que hic in deliciis comeditis, in tormentis evometis.

FONS

De Oratione 4

Ieronimus: Tunc veraciter oramus quando alias vanitates non cogitamus, quia per orationem vincuntur machinamenta dyaboli.

FONTES

De Oratione 5

Ieronimus: Oratio est quedam subtilis avicula et delicata, que pennis fidei et virtutum sublevata transcendit choros cherubin et seraphin fidenter irrumpens et penetrans, usque ad consistorium et tribunal summi iudicis egregia peroratrix pro causa et negotio unius cuiusque.

FONS

De Oratione 6

Iohannes Crisostomus super illud Mathei: Petite et accipietis, ait: Si filium dei te esse credis, illa pete que te expediunt accipere et illum decet dare, quod si carnalia petis, quomodo illa libenter tibi prestat, que si habeas iubet ut contempnas?

FONS

De Oratione 7

Augustinus super illud idem dicit: Non tantum hortaremur ut peteremus, nisi dare vellet. Erubescat igitur humana pigritia. Plus vult ille dare, quam nos accipere. Plus vult ille misereri, quam nos a miseria liberari.

FONS

De Oratione 8

Gregorius: Deus quid nobis profuturum sit sciens, dissimulat exaudire dolentium voces ut augeat utilitatem, ut purgetur vita per penam, sed hanc dispensationis gratiam nonnulli fidelium ignorant.

FONS

De Oratione 9

Ciprianus: Cito orationes ad deum ascendunt, quas ad eum merita nostri operis imponunt.

FONS

De Oratione 10

Bernardus: Quando nocturnus sapor profundum inducit silentium, tunc purior ac securior est oratio, nullo strepitu, nulloque amore turbata, nullaque aspicientium laude temptata.

FONTES

De Oratione 11

Bernardus: Dum medium silentium teneret omnia, ut scriptum est. Nunc autem cum omnia tenet, surge serve dei, et qui in omnibus adventibus media nocte venit sponso celesti, cum omni reverentia et devotione obvium, vade tunc securius et quietius omnem tuam necessitatem intimare poteris ei, et ipse tibi copiosius suam presentiam indulgebit. Verecundus est enim sponsus, nec coram aliis suam presentiam indulget. Unum e duobus indubitanter sperare debemus, quia aut dabit nobis quod petimus, aut quod utilius nobis esse noverit.

FONTES

De Oratione 12

Augustinus: Firmissime tene et nullatenus dubites, nullum orantem dei beneficium promereri si petat carnalia.

FONS

De Oratione 13

Ieronimus: Quotiens quisque vitio inpungnatur, totiens in orationem se subdat, quia frequens oratio impugnationem vitiorum extinguit.

FONS

De Oratione 14

Augustinus: Orationem cordis non labiorum deus exaudit, quia scrutator cordium est, et ideo orantis cor aspicit.

FONS

De Oratione 15

Gregorius: Quanto graviori tumultu cogitationem carnalium premimur, tanto orationi ardentius insistere debemus.

FONS

De Oratione 16

Augustinus: Tota die deum laudat qui semper bene agit, nec desinit orare qui non desinit bene facere.

FONS

De Oratione 17

Iohannes Crisostomus: Quantoque purior frequentiorque fuerit celebrata oratio, tanto celerior erit de inimico victoria. Hostis enim dum oras, dum cessas, ab oratione erigitur. Oratio enim iugis est infirmitas hostis.

FONS

De Oratione 18

Ieronimus ait super illud Ieremie: Levemus corda nostra cum manibus ad dominum: Cor enim cum manibus levat, qui orationem cum opere sublevat. Nam quisque qui orat, et non operatur, cor levat et manus non levat. Quisque vero operatur, et non orat, manus levat et cor non levat. Sed quia et operari et orare necesse est, bene iuxta utrumque dictum est: Levemus corda nostra cum manibus ad dominum.

FONS

De Oratione 19

Augustinus: Oratio fugat demones, vocat angelos, excitat devotionem, impetrat veniam, illuminat conscientiam.

FONS

De Oratione 20

Origenes: Melius pugnat vir dei in silentio orando, quam in murmure peccatores preliando.

FONTES

De Oratione 21

Augustinus: Frigus caritatis cordis silentium. Proinde leva manus tuas in oratione quia levavit manus suas deus in cruce. Securus ergo manus leva. Eius enim manus levate sunt, ut fideles eius possint inpetrare quod volunt. Sed cum levatis, querite, quid petatis ab omnipotente, tamen petite aliquid magnum? Dives enim est omnibus invocantibus se, non defitias in oratione, ille concessurus est etsi differt non aufert, securus ergo roga in fide, et accipies, et si modo non accipies tamen. Nunquam fallere potest veritas, tu tamen serva fidem, et ille servabit pollicitationem. Itaque fratres bonus nunctius est oratio, orationis pure magna est virtus, et velut fidelis nunctius mandatum peragit et penetrat quo caro non pervenit. Orationis virtus iacula subicit inimici. Oratio grandis est munitio anime per illam cuncta nobis utilia a deo tribuuntur, et noxia queque pelluntur. Et dominus quidem non facit aliqua que petuntur contra salutem, sed potius exhibet salutem. Novit enim medicus quid salutiferum quidve contrarium petat egrotus.

FONTES

De Oratione 22

Origenes: Orationem tuam tu ipse non audis et deus qualiter audiet eam.

FONS