The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


4.22 De Obedientia (Tosti ed., pp.297-8)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16a | 16b | 16c | 17a | 17b | 18a | 18b

De Obedientia 1

Obedientia thesaurus est pretiosus quo regnum dei acquiritur, quod per inobedientiam fuit amissum. Unde sic diffinitur: Obedientia est virtus que ceteras virtutes inserit et custodit. Item: Obedientia est debita optemperantia maioribus secundum regulam sacre scripture.

FONS

De Obedientia 2

Ieronimus: Primus homo propter inobedientiam eiectus est de paradiso, quia noluit obedire mandatis dei, et ideo si volumus ascendere, unde ipse eiectus est obedientes esse studeamus.

FONS

De Obedientia 3

Ieronimus: Obedientia, que propter deum fit, bona est. Et est salus omnium fidelium, genitrix omnium virtutum, que inventrix est angelorum cibusque omnium fidelium. Obedientia celos aperiens hominem de terra sublevat.

FONS

De Obedientia 4

Gregorius: Qui vero preceptis celestibus obedire student, dies suos in bonis complent annos in gloria, quia et cursum presentis temporis in bono opere, et consumationem suam prefitiunt felici retributione.

FONS

De Obedientia 5

Bernardus: Vera humilitas est non discernere qualiter et quid precipitur, sed ad hoc tantum niti debemus, ut ilariter et fideliter fiat quid a maiori precipitur.

FONS

De Obedientia 6

Bernardus: Magnum malum propria voluntas, que et tua bona tibi mala facit. Unde nichil ardebit in inferno nisi propria voluntas. Cesset ergo propria voluntas et infernus non erit.

FONTES

De Obedientia 7

Bernardus: Cogita dominicam passionem et erubesce sequi propriam voluntatem.

FONS

De Obedientia 8

Bernardus: Non licet subditos discernere sed simpliciter obedire.

FONS

De Obedientia 9

Gregorius: Melior est obedientia quam victime, quia per victimam aliena caro mactatur, sed per obedientiam propria.

FONS

De Obedientia 10

Ambrosius: Tantum addicies virtuti quantum subtraxeris proprie voluntati.

FONS

De Obedientia 11

Gregorius: Qui perfecte deo placere desiderat, sibi de se nichil relinquat.

FONS

De Obedientia 12

Augustinus: Inobediens similis est dyabolo, qui secundum se ipsum et non secundum deum vivere voluit.

FONS

De Obedientia 13

Bernardus: Verus obediens nescit moram, mandatum non procrastinat, sed statim parat oculos visui, aures auditui, manus operi et pedes itineri, et sic se totem colligit interius, ut exterius imperantis faciat voluntatem.

FONS

De Obedientia 14

Hugo: Nostis potestatem primi hominis, qui cum in honore esset non intellexit, sed dum suo creatori obedire contempsit, creature, cui prepositus fuit, subditus factus est. Sic quidam quando ex data potestate superbiunt, et licet eis alii obediant, ipsi tamen obedire nolunt prelatis.

FONS

De Obedientia 15

Bernardus in libro de meditationibus: Bonus obediens dat suum velle et suum nolle, ut possit dicere cum propheta: Paratum cor meum, deus, paratum cor meum. Paratum quodcumque preceperis facere, paratum ad nutum obedire, paratum tibi vacare, proximo ministrare, meipsum custodire et in celestium contemplatione requiescere.

FONS

De Obedientia 16a

Gregorius in XXXV moralium: Obedientia est sola virtus, que virtutes ceteras menti inserit, insertasque custodit. Unde et primus homo preceptum quod servaret accepit, cui si se vellet obediens subdere, ad eternam beatitudinem sine labore perveniret. Hinc Samuel ait: Melior est obedientia quam victime, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.

FONS

De Obedientia 16b

Gregorius in XXXV moralium: Obedientia quippe victimis iure preponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur deum quisque citius placat, quanto ante eius oculos repressa arbitrii sui superbia, gladio precepti se immolat.

FONS

De Obedientia 16c

Gregorius in XXXV moralium: Sciendum vero est quia nunquam per obedientiam malum quidem fieri debet. Aliquando autem per obedientiam bonum quod agitur necesse est intermitti. Neque enim mala in paradiso arbor extitit, quam deus homini ne contingeret interdixit. Sed ut per melius obedientie meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut hunc etiam a bono prohiberet, quatenus tanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto et a bono cessans auctori suo se subditum humilius exhiberet.

FONS

De Obedientia 17a

Gregorius in XXXV moralium: Sciendum summopere quia obedientia, si aliquando de suo aliquid habeat, nulla est, aliquando autem, si de suo aliquid non habeat, minima est. Nam cum huius mundi successus precipitur, cum locus superior imperatur, is qui ad percipienda hec obedit, obedientie sibi virtutem evacuat, si ad hec etiam ex proprio desiderio anhelat. Neque enim se sub obedientiam dirigit, qui ad percipienda huius vite prospera libidini proprie ambitionis servit. Rursum cum mundi despectus precipitur, cum probra adipisci et contumelie iubentur, nisi hec ex semetipso animus appetat, obedientie sibi meritum minuit, quia ad ea que in hac vita despecta sunt, invitus nolensque descendit. Ad detrimentum quippe obedientia ducitur, cum mentem ad suscipienda probra huius seculi nequaquam ex parte aliqua etiam sua vota comitantur. Debet ergo obedientia et in adversis ex suo aliquid habere, et rursum in prosperis ex suo aliquid omnino non habere, quatenus et in adversis tanto sit gloriosior, quanto divino ordini etiam ex desiderio iungitur, et in prosperis tanto sit verior, quanto a presenti ipsa quam divinitus percipit, gloria funditus ex mente separatur.

FONS

De Obedientia 17b

Gregorius in XXXV moralium: Si obedientie palmam aprehendere veraciter nitimur, prosperis huius seculi ex sola iussione, adversis autem etiam ex devotione militemus.

FONS

De Obedientia 18a

Bernardus in epistola ad fratres de monte dei: Perfecta obedientia est maxime in incipiente indiscreta, hoc est non discernere quid vel quale precipitur, sed ad hoc tantum niti ut fideliter et humiliter fiat, quod a maiore precipitur.

FONS

De Obedientia 18b

Bernardus in epistola ad fratres de monte dei: Animalem discretum, novitium prudentem, incipientem sapientem, in cella diu posse consistere, in congregatione durare impossibile est. Stultus ergo fiat, ut sit sapiens. Hec omnis sit eius discretio, ut in hoc nulla sit ei discretio. Hec omnis eius sapientia sit, ut in hac parte nulla ei sit.

FONS