2.14 De Multiloquio (Tosti ed., pp.277)
______________________________
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18
De Multiloquio 1
In multiloquio peccatum non deerit, sicut dicit scriptura (Prov. 10:19).
De Multiloquio 2
Unde Seneca: Tene semper vocis et silentii temperamentum, tamen in hoc incumbe, ut semper libentius audias quam loquaris et cetera.
FONSDe Multiloquio 3
Plinius: Nichil unquam ex ore tuo, quod inpedire possit, prodeat.
FONSDe Multiloquio 4
Augustinus: Tacendo bonum, loquendo malum lingua peccat.
FONTESDe Multiloquio 5
Gregorius: Sermo ille penalis est, qui a bono utilitatis vacat.
FONTESDe Multiloquio 6
Gregorius: Verbum ociosum est quod caret pondere iustitie, necessitatis, aut ratione pie utilitatis.
FONSDe Multiloquio 7
Gregorius: Si quis spiritu illius plenus esset qui dicit, de omni verbo ocioso reddituri sunt homines rationem, tam verba otiosa, quam pernitiosa penitus vitarent.
FONSDe Multiloquio 8
Gregorius: Qualis sermo ostenditur talis animus conprobatur.
FONSDe Multiloquio 9
Gregorius: Mens absque muro silentii undique patet iaculis inimici.
FONTESDe Multiloquio 10
Ieronimus: Vanus sermo, vane conscientie est inditium.
FONSDe Multiloquio 11
Ambrosius: Quamplures vidi peccare loquendo, paucos tacendo.
FONSDe Multiloquio 12
Ambrosius: Multo melius est vera loqui rustice, quam disserte falsa proferre.
FONSDe Multiloquio 13
Gregorius: Redire cognitionem suam mens interius non valet que per multiloquium sparsa a secreto intime considerationis se excludit.
FONSDe Multiloquio 14
Seneca: Sermonem quem dicturus es, in mente depingas, et ante limam sentiat, quam ad linguam perveniat.
FONSDe Multiloquio 15
Ieronimus: Multa bona opera pereunt propter lingue vitium.
FONSDe Multiloquio 16
Gregorius: A verbis otiosis ad contumeliosa exarsit, qui ab otiosis se non repressit.
FONSDe Multiloquio 17
Ieronimus: Omne quod non edificat aures audientium, in periculum vertitur loquentis.
FONSDe Multiloquio 18
Augustinus: Perfectis viris non convenit mentiri, nec pro temporali vita alicuius nec pro corpore alterius ut animas suas occidant. Licet tamen eis, verum tacere sed non falsum dicere.
FONS