2.15 De Mendatio (Tosti ed., pp.277)
De Mendatio 1
Mendacium est, ut dicit Augustinus, false vocis significatio cum intentione fallendi.
FONTESDe Mendatio 2
Augustinus: Uterque reus est, et qui veritatem occultat, et qui mendacium profert, quia ille prodesse non vult, et iste nocere desiderat.
FONSDe Mendatio 3
Gregorius: Sed quia scriptum est: Os quod mentitur occidit animam, et perdes omnes qui loquntur mendatium, hoc quoque mendacii genus perfecti viri sumopere cavent, ut nec vita cuiuslibet per eorum falsa aut mendatia defendatur, ne sue anime noceant, dum prestare aliene carni salutem affectant, quamquam hoc ipsum peccati genus credimus relaxari. Nam si quelibet culpa sequenti mercede purgatur, quanto magis hec facile abstergitur quam merces ipsa comitatur.
FONS