The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


1.8 De Luxuria (Tosti ed., pp.271-2)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22

De Luxuria 1

Luxuria appetit explere voluptatem libidinosam. Ex ea enim nascitur inconsideratio, inconstantia, cecitas mentis, precipitatio amor sui, odium Dei, affectus presentis seculi, horror autem et desperatio seculi futuri.

FONS

De Luxuria 2

Unde sic diffinitur ab Hugone: Luxuria est libidinose voluptatis appetitus.

FONS

De Luxuria 3

Hugo: Luxuria est concupiscentia explende libidinis.

FONS

De Luxuria 4

Bernardus: Luxuria est ablatio pecunie, diminutio carnis, infectio anime, fetor infamie, offensio Dei, et ablatio regni celestis.

FONS

De Luxuria 5

Bernardus: Luxuria animam commaculat, corpus enervat, bursam evacuat, Deum tollit, proximum offendit, animam ad gehennam trahit.

FONS

De Luxuria 6

Aristoteles in libro de regimine dominorum ad Alexandrum: Noli tua desideria inclinare ad coitum mulierum, quia coitus est quedam proprietas porcorum. Que igitur gloria erit tibi, si exerces vitium irrationabilium bestiarum et actus brutorum? Crede igitur indubitanter quod coitus est destructio corporis, abbreviatio vite, corruptio virtutum, legis trangressio, femineos generat mores, et ultimo illud malum inducit quod predixi.

FONS

De Luxuria 7

Iohannes os auri: Peccatum luxurie cum vos temptat, mittite illud contra ignem inferni, hec est valde bona medicina.

FONS

De Luxuria 8

Seneca: Libidinum vitia continebis, si exitum cogitaveris.

FONS

De Luxuria 9

Bernardus: Ardor libidinis pro aliqua modica occasione excitatur, et nisi ilico respuatur, et expellatur totum corpus occupat, et estuat, urit et incendit, deinde delectatione turpi mentem maculat, et ad extremum per consensum pravitatis sibi mentem subiugat.

FONS

De Luxuria 10

Gregorius: In voluptate carnis cito preterit quod delectat, manet autem quod in eternum cruciat.

FONS

De Luxuria 11

Gregorius: Non sit tibi turpe fugere, si vis palmam castitatis habere cum aliter non possis de luxuria triumphare.

FONS

De Luxuria 12

Isidorus: Luxuria tunc magis queritur, dum videtur. Nam quidam sapiens ait: Prima fornicatio est tela oculorum secunda verborum. Sed qui non capitur oculis, potest resistere verbis. Nam ubi affectus liber est, qui delectationem refrenat libidinose suggestionis, non transit ad consensum libidinis. Cito enim resistit operi, qui consensum non accomodat titillanti delectationi. Durius impugnatur qui usque ad consensionem, et si non usque ad perpetrationem temptatur, quam qui sola suggestione, pro conditione carnis temptamentis solicitatur.

FONS

De Luxuria 13

Isidorus: Fornicatio carnis adulterium est; fornicatio animi servitus idolorum est. Est autem et spiritualis fornicatio secundum quod dominus ait: Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, iam mechatus est in corde suo. Omnis immunda pollutio fornicatio dicitur.

FONS

De Luxuria 14

Isidorus: Ex delectatione enim fornicandi varia gignuntur flagitia, quibus regnum Dei clauditur, et homo a Deo separatur.

FONS

De Luxuria 15

Isidorus: Libidinis immoderate licentia nescit habere modum. Nam dum se vitiosus animus in explenda fornicatione carne luxuriante laxat, mox ad alia nefanda suadentibus demonibus transit, dumque immoderate metas pudoris excesserit, crimen criminibus addit, paulatimque ad deteriora procedit.

FONS

De Luxuria 16

Augustinus: Qui concupiscentie nequiter serviunt, tantam in eis vim accipit, ut plerumque etate iam deficientibus membris turpius et procacius insanire non desinant.

FONS

De Luxuria 17

Augustinus: Inter cetera septem vitia fornicatio est maximi sceleris quia per carnis immunditiam templum Dei violatur, et tollens membra Christi, facit membra mulieris.

FONS

De Luxuria 18

Augustinus: Demones, scientes pulcritudinem esse anime castitatem, et per hanc homines angelicis meritis quibus illi lapsi fuerant coequari, livore percussi invidie miscent per sensus corporis opus desideriumque libidinis quatenus a celestibus deorsum deiectam animam pertrahant, secum quo merent, et gloriantes ad tartara trahunt.

FONS

De Luxuria 19

Bernardus: Quid dicendum est de luxuria, nisi quod in momento ignis de igne urit, sed effectus ustionis diu durat, sicut luxuria ad momentum delectat, sic coinquinatio diu perseverat.

FONS

De Luxuria 20

Bernardus: Frequens feminarum usus mentem mollificat, sensum ebetat, et sapientem esse non patitur.

FONS

De Luxuria 21

Gregorius: Iuvenis qui fornicatur, peccat; senex autem peccat et insanit.

FONS

De Luxuria 22

Ieronimus de luxuria in virgine: Luxuria ferreas mentes domat, sed in virgine maiorem patitur famem, dum dulcius putant, quod nesciunt.

FONS