The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


5.5 De Liberalite (Tosti ed., pp.303-4)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17

De Liberalite 1

Liberalitas est, ut dicit philosophus, virtus animi, beneficiorum erogatrix, quam eandem pro affectu benignitatis, et pro affectu beneficientie dicimus. Hec virtus in tribuendo tota consistit.

FONS

De Liberalite 2

Seneca: In tribuendo cave ne sis durus. Eodem animo beneficium debetur quo accipitur, et ideo negligenter donum fieri non debet, immo cum diligentia. Sibi enim quisque debet, quod a voluntate accipit.

FONS

De Liberalite 3

Seneca: Cave dilationem. Quia plus facit ingratum morari, quam gratum dare.

FONS

De Liberalite 4

Ovidius: Crede mihi, res est ingeniosa dare.

FONS

De Liberalite 5

Tulius: Ea igitur utamur libertate, que prosit amicis, obsit nemini.

FONS

De Liberalite 6

Seneca: Cave ne beneficium maius sit facultate tua. Inest in tali liberalitate rapiendi cupiditas, ut ad largiendum suppetant copie. Cave exprobrationem. Lex enim beneficii est hec inter duos, quod alter debet statim oblivisci dati, alter memor esse accepti.

FONS

De Liberalite 7

Aristotiles in libro de regimine dominorum, scribens Alexandro ait: Si vis ergo virtutem acquirere largitatis, considera posse tuum, tempora necessitatis et merita hominum. Debes ergo largiri dona iuxta posse, cum mensura hominibus indigentibus atque dignis. Qui ergo dat aliter, peccat et regulam transgreditur largitatis, quia qui largitur dona sua non indigentibus, nullam acquirit laudem, et quidquid datur indignis, perditur. Et qui effundit ultra modum suas divitias, veniet cito ad amara littora paupertatis et assimilatur illi, qui super se dat victoriam suis inimicis. Nil honestius magnificentiusque quam pecuniam contempnere, si non habes, si habes, ad liberalitatem vel ad ubertatem conferre.

FONTES

De Liberalite 8

Seneca: Accepti semper sis memor, dati numquam.

FONS

De Liberalite 9

Seneca: Errat si quis beneficium libentius accipiat, quam reddat.

FONS

De Liberalite 10

Seneca: Nullum beneficium est magis necessarium referenda gratia. Nam et Isidorus iubet reddere maiori mensura ea que acceperis mutuo. Quid ergo debemus facere provocati beneficio? Imitari debemus agros fertiles, qui multo plus afferunt quam acceperint, quia si non dubitamus beneficia conferre hiis quos speramus nobis profuturos. Quid ergo debemus esse hiis qui nobis iam profuerunt? Non dare vel dare, aut demus vel non demus, in nostra potestate est, non reddere, non bono viro licet.

FONTES

De Liberalite 11

Seneca: Cum consideratione promitte, plenius quam promiseris presta.

FONS

De Liberalite 12

Seneca: Priusquam promiseris deliberes, et cum promiseris facias.

FONS

De Liberalite 13

Tulius: Si promiseris indigno, da non tamquam munus, sed dictum tuum redime.

FONS

De Liberalite 14

Tulius: Officium liberalitatis est omni petenti dare.

FONS

De Liberalite 15

Seneca: Si deum imitari vis, da etiam ingratis. Nam et sceleratis sol oritur, et pirratis patent maria.

FONS

De Liberalite 16

Seneca: Ingratus non michi fecit iniuriam sed sibi.

FONS

De Liberalite 17

Seneca: Magnum in eo vitium est qui non melioribus sed pluribus vult placere, et cetera require supra.

FONS