The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


5.17 De Luade superne civitatis et premio eterno (Tosti ed., pp.314-15)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 6b | 6c | 6d | 6e | 7 | 8a | 8b | 9

De Laude superne civitatis et premio eterno 1

Omnis humana eloquentia deficit in laude superne civitatis et premio eterno in loquendo. Omnisque intellectus in cogitando contabescit. Nam secundum quod dicit Gregorius: Que autem lingua dicere valet, aut quis intellectus capere sufficit illa superne civitatis quanta sint gaudia, angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriam conditoris contemplari, presentem dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre, nullo mortis metu affici, incorruptionis perpetuo munere letari?

FONS

De Laude superne civitatis et premio eterno 2

Augustinus: Dedignetur ergo unusquisque vestrum ultra servire peccato, quibus tanta beatitudo preparatur in celo. Ibi vacabimus, videbimus et amabimus, quod erit in fine sine fine.

FONTES

De Laude superne civitatis et premio eterno 3

Bernardus: Cogita quidquid vis, quidquid potes. Cogitatum excedit, sensum superat et desiderium, illa beatitudo vitalis et beata vita eterna.

FONS

De Laude superne civitatis et premio eterno 4

Augustinus: O regnum gloriosum! O gloria semper vera et veraciter sempiterna, cuius rex veritas, cuius lex caritas, ibi requies sempiterna, iocunditas infinita!

FONS

De Laude superne civitatis et premio eterno 5

Bernardus: Erit in celesti patria iocunditas sine dolore, securitas sine timore, requies sine labore, vita sine morte, saturitas sine fame et siti, fortitudo sine debilitate, rectitudo sine perversitate, pulcritudo sine deformitate.

FONS

De Laude superne civitatis et premio eterno 6a

Bernardus: Ierusalem civitas regis magni que ex adipe frumenti satiatur, et quam fluminis impetus letificat, nec pondus, nec mensura est, sed satietas apud te et affluentia summa.

FONTES

De Laude superne civitatis et premio eterno 6b

Bernardus: Mira serenitas, plena suavitas, eterna securitas, iam non est timor in finibus eius, quia posuit dominus fines suos pacem, nullus inimicus ibi intrat, nullus amicus exit, nulle ibi temptationes, nulla ibi cogitationum turba sese confundit, quia ille qui omnia idem identitate consolidat atque coniungit. Nulla iam temptandi facultas, nulla inquietandi libertas, nocendi nulla possibilitas, voluntatis dei nulla erit transgressio.

FONTES

De Laude superne civitatis et premio eterno 6c

Bernardus: Vita eterna ipsa est plenitudo ipsa longitudo dierum. Verus dies qui non novit occasum, plenus meridies, uere glorie plenitudo, eterna veritas, vera eternaque satietas, nec longiturnitas illa terminum, nec claritas illa occasum, nec fastidium satietas illa habet. Erit enim securitas de eternitate, gloriatio de unitate, exultatio de societate.

FONTES

De Laude superne civitatis et premio eterno 6d

Bernardus: O vera et felix gloriosa satietas, o sanctum convivium! O desiderabiles epule, ubi nimirum anxietas nulla, nullum poterit esse fastidium, quoniam satietas illa summa et summum desiderium nunquam deerit!

FONTES

De Laude superne civitatis et premio eterno 6e

Bernardus: O dulcis habitatio paradisi, dulce pabulum, dulcis opulentia et multa nimis. Nichil ibi formidatur, nichil fastiditur, nil deficit. Festinemus ergo, providi filii, ad locum tutiorem, ad pastum suaviorem, et habitemus sine victu, habundemus sine defectu, epulemur sine fastidio. O quidquid nobis illic erit gaudii, tamen sine timore et periculo, sine voto et tedio, sine suspicione et vicio habitabimus. Illic nos amabimus sine modo, videbimus sine termino, coherebimus sine malo, pleni laude et iubilo, pleni gloria et pleni deo. Tunc non erit suspicionis locus, quia tunc omnia erit deus.

FONTES

De Laude superne civitatis et premio eterno 7

Bernardus: Quanta erit felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum! Vacabitur enim deo in laudibus, qui erit omnia in omnibus.

FONS

De Laude superne civitatis et premio eterno 8a

Bernardus de meditationibus: Ille cum deo beatus erit, in cuius conscientia peccatum inventum non fuerit. Videbit eum ad voluntatem, habebit ad iocunditatem, in eternitatem vigebit, in veritate fulgebit, in bonitate gaudebit. Sic habebit permanendi eternitatem, sic cognoscendi facultatem et requiescendi felicitatem. Civis siquidem erit illius sancte civitatis, cuius angeli sunt cives, deus pater templum, filius eius splendor, spiritus sanctus caritas. O civitas celestis, mansio secura, patria totum continens quod delectat, populus sine murmure, incole quieti, et humiles nullam indigentiam habentes! O quam gloriosa dicta sunt de te civitas dei, sicut letantium omnium nostrum habitatio est in te! Omnes letantur in letitia et exultatione, omnes delectantur de deo, cuius aspectus pius, facies decora, eloquium dulce, delectabilis ad videndum, suavis ad anhelandum, dulcis ad perfruendum. Ipse per se placet, et propter se sufficit ad meritum et ad premium, nec extra ipsum quidquam aliud queritur, quia totum in illo invenitur, quidquid desideratur. Semper licet illum inspicere, semper habere, semper in illo delectari, et illo perfrui. In illo clarificatur, et purificatur affectus ad cognoscendam et diligendam veritatem. Et est totum bonum hominis hoc: cognoscere et amare creatorem suum.

FONTES

De Laude superne civitatis et premio eterno 8b

Bernardus: Patrem namque et filium cum sancto spiritu ipsum cognoscere, vita eterna est, beatitudo perfecta, summa voluntas, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quanta claritas, quanta suavitas, et quanta iocunditas maneat in illa visione, quando facie ad faciem deum videbimus, qui est lux illuminatorum, requies exercitatorum, patria redeuntium, vita viventium, corona certantium sive vincentium.

FONTES

De Laude superne civitatis et premio eterno 9

Gregorius: Fercula illa supercelestia sanitatem infundunt, corruptionem non adducunt, semper reficiunt et nunquam deficiunt, perseverant incorrupta, ad refectionem manent integra. Et ideo ibi vita sine morte, requies sine labore, salus sine egritudine, lux sine nube, dies sine nocte, pax sine fine, ad quam ipse dei filius nos perducat.

FONTES