The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


3.7 De Iustitia (Tosti ed., pp.280)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11

De Iustitia 1

Iustitia est, ut dicit Tulius, virtus conservatrix humane societatis.

FONS

De Iustitia 2

Ieronimus: Sicut vestimento induitur undique, qui nullam partem actionis sue peccato nudam reliquid.

FONS

De Iustitia 3

Augustinus: Fortitudo est amor facile omnia tollerans propter id quod amatur. Vel fortitudo est firmitas animi circa molestias seculi.

FONTES

De Iustitia 4

Philosophus: Fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum firma perpessio.

FONS

De Iustitia 5

Item Tulius: Iustitia est miseris subvenire.

FONS

De Iustitia 6

Item Ieronimus: Ille iustitia sicut indumento induitur, qui se bono opere undique protegit, et nullam partem actionis sue peccato nudam relinquit.

FONS

De Iustitia 7

Ieronimus: Nemo iustus esse videtur qui mortem, qui dolorem, qui egestatem, qui exilium timet, aut eis que sunt contraria quietem anteponit.

FONS

De Iustitia 8

Crisostomus: Facile deviat a iustitia, qui in causis non deum, sed hominem formidat.

FONS

De Iustitia 9

Augustinus: Simulata equitas, non est equitas, sed duplex iniquitas.

FONS

De Iustitia 10

Augustinus: Iustitie sunt septem partes, quia de iustitia debemus maioribus reverentiam et obedientiam, paribus consilium et auxilium, subditis custodiam et disciplinam.

FONS