The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


1.3 De Ira (Tosti ed., pp.267-8)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15

De Ira 1

Ira vult omnia sine contrario possidere inperturbabiliter. Ex ea enim proveniunt rixe tumor mentis, contumelie, clamor, indignatio, blasphemie, impatientia, protervitas, homicidium, odium; unde odium solet dici inveterata ira.

FONTES

De Ira 2

Sic enim diffinitur a Iohanne Damasceno: Ira est irrationabilis perturbatio mentis.

FONS

De Ira 3

Item Hugo: Ira est subita tempestas animi, qua quis contra alium movetur.

FONS

De Ira 4

Augustinus: Ira est ulciscendi libido.

FONS

De Ira 5

Tulius: Cavenda est maxime iudicis ira in puniendo, cum qua nemo tenebit mediocritatem que est inter nimium et parum.

FONS

De Ira 6

Aristotiles dixit Alexandro: Vindictam differas donec pertranseat ira.

FONS

De Ira 7

Isidorus: Cave ne Christus, qui est sol iustitie, deserat mentem tuam, quia numquam habitat cum ira, quia factus est in pace locus eius.

FONTES

De Ira 8

Gregorius: Quanta sit iracundie culpa pensemus, per quam dum mansuetudo amittitur, superne ymaginis similitudo vitiatur.

FONS

De Ira 9

Gregorius: Mansuetudo ymaginem Dei servat in nobis, sed ira dissipat, que et multis virtutibus privat, que dum quietem mentis tollit, spiritus sanctus ibi non quiescit.

FONS

De Ira 10

Gregorius: Per iram iustitia relinquitur. Gratia vite socialis amittitur quia qui se ex humana ratione non temperat, necesse est ut bestialiter solus vivat.

FONS

De Ira 11

Gregorius: Discordantes et discoli quantumcumque potiantur virtutibus, nunquam spirituales fieri possunt.

FONS

De Ira 12

Gregorius: Per iram sapientia disperditur, ut quid quo ordine agendum sit omnino nescitur.

FONS

De Ira 13

Gregorius: Per iram iustitia relinquitur, sicut scriptum est: Ira viri iustitiam Dei non operatur, quia dum perturbata mens iudicium sue rationis exasperat, omne quod furor sugerit rectum putat. Per iram concordia rumpitur. Per iram lux veritatis amittitur quia dum mens iracunda confusionis tenebras incurrit, huic Deus radium sue cognitionis abscondit. Per iram spiritus sancti splendor excluditur. Nam ire sue stimulis accenso corde palpitant, oculi corpus tremit, lingua se prepedit, facies ignescit, ore quidem clamorem format, sed sensus quid loquatur ignorat.

FONS

De Ira 14

Gregorius: Plerumque ira per silentium inter mentem clausa vehementius estuant, et clamosas tacitas voces formant, ac verba ut si quilibet exasperetur obicit, et quasi in acuto examine posita durius exasperata respondet. Sicque fit ut perturbatus animus maiorem strepitum sui silentii sentiat, eumque gravius clause ire flamma consumat. Unde bene quidam sapiens dixit: Cogitationes iracunde viperee sunt generationes, que in ventre posite commedunt matrem.

FONS

De Ira 15

Gregorius: Duobus modis fracta possidere animum ira desuescit. Primus quidem est ut mens solicita sit antequam agere quodlibet incipiat, omnes quas pati potest, contumelias proponat, quatenus redemptoris sui cogitans opprobria ad adversa se preparet. Que nimirum tanto fortius excipit quanto se cautius ex prescientia armavit. Secundus modus est servandus mansuetudinis, ut cum alienos excessus aspicimus, nostra, quibus in alios excessimus, debita cogitemus. Considerata quippe infirmitas propria, mala nobis excusat aliena. Patienter quippe illatam iniuriam portabit, qui pie meminit quod fortasse adhuc habeat, in quo debeat et ipse tollerari. Et quasi aqua ignis extinguitur, cum surgente furore animi, sua cuique ad mentem culpa revocatur quia erubescit peccata non parcere, qui vel Deo vel proximo semper recolit se non parcendo peccasse. Sed inter hec solerter sciendum est quod alia est ira, quam impatientia excitat, alia quam zelus format. Illa ex vicio hec ex virtute generatur. Si enim nulla ira ex virtute surgeret, divine animadversionis impetum fingere per gladium non possemus. Hanc quia Eli non habuit, motum contra se superne ultionis excitavit. Unde Psalmus: Irascimini et nolite peccare. Quod nimirum non ratione intelligunt qui irasci nos nobis tantummodo, et non etiam proximis delinquentibus volunt. Si sic proximos ut nos amare precipimur, restat ut sic eorum erroribus sicut et nostris vitiis irascamur. De hac per Salomonem dicitur: Melior est ira risu quia sicut per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis, ita vitium proximi oculum mentis excecat. Curandum sumopere est ne hec que in virtutis assumitur famulatum accipientis menti ira dominetur, neque quasi domina preeat, sed velut ancilla ad obsequium parata a rationis tergo numquam discedat. Tunc enim robustius contra vitia erigitur cum subdita rationi famulatur. Nam quantumcumque ira ex zelo rectitudinis surgat, si immoderate mentem vicerit, rationem protinus servare contempnit, et tanto se impudentius dilatat, quanto impatienter vitium virtutem putat. Unde necesse est ut hic ante omnia qui zelo rectitudinis movere se attendat, ne extra mentis devium transeat in ultionem peccati, sed tempus modumque considerans surgat, animi perturbationem subtilius retractando restringat, animositatem reprimat, et motus fervidos sub equitate disponat, ut eo semper sit iustior ultor alienus quo prius extitit ultor suus, quatenus sic culpas delinquentium corrigat, ut ante ipse qui corrigit, per patientiam crescat, ut fervore excitatus zelo rectitudinis longe a rectitudine non oberret.

FONS