The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


2.6 De Ipocrisis (Tosti ed., pp.274-5)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13

De Ipocrisis 1

Ipocrisis sic diffinitur ab Hugone: Ipocrisis est similitudo boni sub actu contrario, uel est appetitus inanis glorie, cum apparente bonitate.

FONTES

De Ipocrisis 2

Bernardus: Ipocrita magis singularia et inusitata sectatur, ut proprie flagrantiam opinionis respergat, cuius affectio elongatur a Christo, et vanis favoribus delectatur, cuius mens non proprio testimonio conscientie, sed adulationis demulcetur. Tristitia ypocritarum non in corde sed in fatie est. Exterminant enim faties suas, ut appareant hominibus ieiunantes.

FONS

De Ipocrisis 3

Bernardus: Hii ipocrite oves sunt habitu, astutia vulpes, actu et crudelitate lupi. Hii sunt qui boni videri volunt, sed non sunt, mali autem videri nolunt et sunt.

FONS

De Ipocrisis 4

Gregorius: Ypocrita omnia que agit occulta cogitatione laudes querit, palam habens quod hostes predentur.

FONTES

De Ipocrisis 5

Gregorius: Ipocritarum opera, feno tectorum assimilantur quod priusquam evellatur exaruit, quia eorum opera cum carnis vita deficiunt, quia mox bona deserunt ut ea sunt consecuti retributionem.

FONTES

De Ipocrisis 6

Ieronimus super illud Iob XV: Congregatio enim ipocrite sterilis, ait: Congregant ipocrite bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt, fructum recipere in eterna retributione non appetunt, unde in auctoritate illa subditur, et ignis devorabit tabernacula ipsorum.

FONTES

De Ipocrisis 7

Gregorius super illud Iob XX: Gaudium ipocrite instar puncti est, nam sicut stilus in puncto, dum ponitur, levatur, sic ipocrita presentis vite laudem dum tangit, amittit.

FONS

De Ipocrisis 8

Gregorius: Vita ipocrita quedam visio fantasmatis est, que hoc ostendit ymagine, quod non habet ex virtute, que sompno comparatur.

FONS

De Ipocrisis 9

Bernardus: Ipocrite volunt esse humiles sine despectu, pauperes sine defectu, bene vestiti sine solicitudine, delicate pasci sine labore, aliis detrahentes, aliis hadulantes, mordaces ut canes, dolosi ut vulpes, superbi ut leones, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, dulcedinem inanis glorie et latentis lascivie ut ursi querentes, volunt esse sine auctoritate iudices, sine visu testes, postremo falsi accusatores et omni veritate carentes.

FONTES

De Ipocrisis 10

Gregorius: Plurimumque ipocrita pane sacri eloquii erudiri studet, non ut ex eo vivat, sed ut doctus apareat.

FONTES

De Ipocrisis 11

Gregorius: Tunc veraciter id quod agit, homo bonum est, quando ei concupiscit complacere, a quo est.

FONTES

De Ipocrisis 12

Gregorius: In omnibus operibus suis ipocrita querit honoris excellentiam vel reverentiam, a maioribus metui, et sanctus ab hominibus vocari.

FONS

De Ipocrisis 13

Crisostomus: Ipocrita si bonum est, bonum esse, cur non vis esse, quod vis aparere?

FONS