The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


1.2 De Invidia (Tosti ed., pp.266-7)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15

De Invidia 1

Invidia vult privatum bonum sine socio possidere. Unde sic diffinitur ab Augustino: Invidia est dolor alie felicitatis. Ab ista enim multa alia peccata nascuntur. Nam ex ea nascitur odium, susurratio, detractio, exultatio in adversis, afflictio in prosperis.

FONTES

De Invidia 2

Unde ait Bernardus: O si quis es qui saluti invides aliene, parcito potius vel tue. Si enim ubi invidia, ibi mors, profecto non potes simul et invidere et vivere.

FONS

De Invidia 3

Gregorius: Ubi invidia, ibi supernus amor esse non potest. Superbia aufert homini Deum, ira seipsum, invidia proximum.

FONTES

De Invidia 4

Iohannes Crisostomus: Invidus credit sibi esse subtractum quod aliene laudi fuerit impensum.

FONS

De Invidia 5

Seneca: Vellem oculos invidorum in singulis civitatibus esse ut omnium felicitatibus torquerentur. Quot enim fidelium sunt gaudia, tot invidorum sunt tormenta et gemitus.

FONS

De Invidia 6

Gregorius: Cum tormentum sit invidis videre felicia, bene cum illis facit Deus, ad illum locum eos deducendo, ubi in perpetuum nullam videant felicitatem cui valeant invidere, sed sempiternam miseriam que caret invidia.

FONS

De Invidia 7

Ieronimus: Cum videret patrem omnium nostrum emulus hominum caritate circumdatum et omni virtute vestitum, et hoc accepisse terrenum hominem quod ipse per superbiam ammiserat, invidit ei insatiabilis bestia.

FONS

De Invidia 8

Gregorius: Invidere non possumus nisi eis quos in aliquo nobis meliores esse putamus.

FONS

De Invidia 9

Seneca: Plus timende sunt amicorum invidie quam inimicorum insidie.

FONS

De Invidia 10

Philosophus, interrogatus quomodo invidos non haberet, ait: Si nichil habueris ex magnis rebus, aut nihil feliciter gesseris, invidos non habebis.

FONS

De Invidia 11

Gregorius: Propositum sanctum lacerant invidi et pene sue remedium arbitrantur, si nemo sit sanctus.

FONS

De Invidia 12

Gregorius: Prava mens semper in labore est, sicut bona semper tranquilla quia aut molitur mala que inferat, aut metuit ne sibi hec ab aliis inferantur.

FONTES

De Invidia 13

Bernardus: Talis demoniorum superbia est detractio et invidia.

FONS

De Invidia 14

Seneca: Et si nullos inimicos facit tibi iniuria, multos tamen faciet invidia.

FONS

De Invidia 15

Isidorus de summo bono: Livor alieni boni suum perimit auctorem. Nam unde bonus proficit, inde invidus tabescit. Homines prave viventes, sicut de bonorum lapsibus gratulantur, ita de eorum itinere facto, bonique perseverantia confunduntur. Invidus membrum est dyaboli, cuius invidia mors introivit in orbem terrarum. Nulla est virtus que non contrarium invidie malum. Sola miseria caret invidia, quia nemo invidet misero, cui nimirum non livor obicitur, sed misericordia adhibetur. Multi etiam bonos imitari nolunt, sed de bonorum profectibus invidie livore contabescunt. Quo fit ut nec illi corrigantur a malo suo, sed per invidiam deteriorantur, et bonos a recto studio, quantum in ipsis est, si potuerint, depravare conantur. Ita requirunt invidi additum male fame, per quam bonorum vitam maculent, sicut querebant hostium sodomite, quo domum Loth nocituri intrarent. Illi vero cecitate erroris parietes videbant, hostium non inveniebant. Non aliter invidi videndo velut parietes virtutes dissimulant, vitia vero perquirunt, per que conscientiam urant.

FONS