4.26 De Honestate Vite (Tosti ed., pp.300-1)
______________________________
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17
De Honestate Vite 1
Honestum est quod sua virtute nos allicit, ut dicit philosophus, et sua dignitate nos trahit. Honestas enim attenditur in conversatione, conversatio autem ut honesta sit, oportet quod sit verecunda, quia secundum quod dicit beatus Bernardus: Verecundia est in verbo et gestu honestatem servare. Verecundia spiritualis est gloria continentie, fame custos, vite decus, virtutis sedes.
FONTESDe Honestate Vite 2
Bernardus: Verecundia est soror continentie, inditium columbine simplicitatis, testis innocentie. Et lampas pudice mentis iugiter lucens, ut nil in ea turpe vel indecorum residere attemptet, quod non illa ilico prodat, expugnatrix malorum et propugnatrix puritatis.
FONSDe Honestate Vite 3
Bernardus: Tres virtutes sunt in pueris et adolescentibus magis congruunt, scilicet, verecundia, taciturnitas, et obedientia. Non est autem dubium, si has studeant habere, quin christo duce ad culmen perfectionis virtutumque valeant ascendere. Nescio an quidquam gratius verecundia, annecti in moribus hominum deprehendi queat. Verecundia omnium est ornatus etatum, sed in etate teneri amplius pulcriusque elucescit, quia amplius verecundo adolescente. Quam pulcra hec, inquam, et splendida gemma morum in vultu adolescentis, bone nunctia spei, bone indolis index!
FONTESDe Honestate Vite 4
Bernardus: Sicut per senem vitiosum et fatuum, ita per adolescentem inverecundum et temerarium religio sancta destruitur. Quam pulcra virtus verecundia et suavis gratia que non solum in factis, sed et in ipsis spectatur sermonibus, ne modum progrediaris loquendo, ne quid indecorum sermo resonet tuus. Speculum enim mentis in verbis refulget. Ipsum sonum vocis librat modestia, ne cuiusquam offendat aut vox fortior.
FONTESDe Honestate Vite 5
Bernardus: Bone indolis adolescentes in monasterio viventes, ita se in omni studio conservent, ut adolescentiam suam nulla libidinis sorde commaculent. Quorum munditia animi tanta debet esse, ut pre nimia verecundia, nec sermonem quidem audire velint, vel loqui in publicum. Et ne incentivis naturalibus superentur, necesse est ut lasciviens caro eorum crebris frangatur ieiuniis. Nam melius est eis stomachum dolere quam mentem.
FONSDe Honestate Vite 6
Bernardus: Tenenda est in omnibus verecundia pudicitie comes, cuius societate castitas custoditur. Esse enim in inverecundis oculis et lascivis sermonibus libidinosus animus deprehenditur, et per exteriorem hominem interioris hominis vita monstratur.
FONSDe Honestate Vite 7
Ieronimus: Impudicus oculus, impudici cordis nunctius est.
FONSDe Honestate Vite 8
Ieronimus: Non licet intueri quod non licet concupisci.
FONSDe Honestate Vite 9
Bernardus: Amatores autem verecundie a matre domini sumant exemplum, que quamvis esset mitissima, tamen pre verecundia angelum salutantem, non resalutavit.
FONSDe Honestate Vite 10
Gregorius: Optima est verecundia cum homo per exteriorem verecundiam interiorem corrigit culpam. Et sciendum quod verecundia ita habenda est in omnibus ut discretio non amittatur.
FONSDe Honestate Vite 11
Unde Seneca: Miscebis interdum seriis iocos sed temperatos et sine detrimento dignationis verecundie. Reprehensibilis est si immoderatus est risus, si pueriliter effusus, si muliebriter fractus. Odibiles quoque homines facit risus. Fauces tue sine dente sint et require supra. Caveant autem qui honestam cupiunt habere vitam, ne consortio malorum se iungant, quia honestatem custodire non poterint cum inhonestis.
FONSDe Honestate Vite 12
Unde Isidorus: Hii qui supernam patriam desiderant, non solum malorum mores, sed etiam consortium fugiant. Si fueris socius bonorum, eris et virtutis eorum. Similis enim simili coniungi solet. Sicut multa bona communis vita sanctorum, sic multa mala affert societas malorum.
FONTESDe Honestate Vite 13
Gregorius: Qui sancto viro adheret, ex eius assiduitate et usu locutionis exemplum boni operis accipit, unde accendatur in amore veritatis.
FONS