2.20 De Hereticis (Tosti ed., pp.280)
De Hereticis 1
Heretici dicuntur a veritate errantes.
FONSDe Hereticis 2
Unde Ieronimus: Non absurde impii vocantur heretici, quia propter errorem pravi dogmatis, a veritate sunt alieni.
FONSDe Hereticis 3
Gregorius: Heretici depravantes vim faciunt, quia contra infirmitates fidelium et debilium mentes verborum et operum violentia crassantur. Vulgum pauperam violant et spoliant, quia dum doctis non prevalent, indoctes a velamine fidei denudant.
FONSDe Hereticis 4
Gregorius: Sicut vestimenta corpus, sic bona opera protegunt animam. Heretici itaque quorum bona opera destruunt, vestimenta tollunt.
FONSDe Hereticis 5
Gregorius: Heretici videntes florere ecclesiam, cum ipsi sint despecti, detrahunt, dicentes eam ideo hiis florere, quia eterna non est habitura.
FONS