The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


3.1 De Fide (Tosti ed., pp.280)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11

De Fide 1

Fides dirigit in summum bonum credendo et assentiendo animo. Fides est confessio sancte trinitatis, solidum fundamentum totius religionis, qua firmiter credimus id quod nequaquam videre valemus.

FONTES

De Fide 2

Gregorius: Fides non habet meritum, cui humana ratio prebet experimentum. Credimus ut cognoscamus, et non cognoscimus ut credamus.

FONTES

De Fide 3

Bernardus: Fide in dei filios adoptamur, fidem in nobis mundus odit atque persequitur, fide et vincimus. Porro et fides sine operibus mortua est in semetipsa.

FONS

De Fide 4

Bernardus: Christus enim et vita et virtus nostra est. Tam diu Christus in nobis vivit, quam diu vivit fides nostra. Ac postquam fides nostra mortua est, Christus quodammodo mortuus est in nobis.

FONS

De Fide 5

Bernardus: Sicut enim corporis vitam ex motu suo dignoscimus, ita et fidei vitam ex operibus bonis. Itaque corporis vita est anima, per quam movetur et sentit. Vita vero fidei est caritas, quia per illam operatur. Unde et frigescente caritate fides moritur, sicut corpus anima recedente.

FONS

De Fide 6

Bernardus: Mors fidei est separatio caritatis. Non facit hominem rectum recta fides, que non operatur ex dilectione. Sed nec opera, quamvis recta, rectum cor efficere suffitiunt sine fide. Quis enim rectum dicat hominem non placentem deo? Sine fide autem impossibile est placere deo. Qui non placet deo, non potest illi placere deus. Nam cui placet deus, deo displicere non potest.

FONS

De Fide 7

Gregorius: Sicut rami secundum virtutem radicis crescunt, ita quelibet opera reputantur nulla, si a fidei soliditate disiunguntur.

FONS

De Fide 8

Gregorius: Quid enim prodest si redemptori nostro fide iungimur, si ab eo moribus disiungimur? Tunc enim veraciter fideles sumus, si quod verbis promittimus, operibus adimplemus.

FONS

De Fide 9

Gregorius: Redemptor noster nobis murus est, qui ad corda nostra pertingere malorum spirituum incursum vetat. Sed quasi murus rumpitur, cum pravorum persuasionibus fides que in redemptore nostro est, in quorumdam cordibus dissipatur.

FONS

De Fide 10

Augustinus: Unde dicitur fides a facto et dicto. Due enim sillabe sonant. Interrogo ergo te si habes fidem, si credis. Dicis: Credo. Fac ergo quod dicis, et fides est.

FONS

De Fide 11

Augustinus in libro de fide ad Petrum: Fides est stella matutina, sol iustitie et intelligentie. Per eam oritur dies gratie, quam sequitur dies glorie. Ipsa est cardinalis stella, navigantibus per mare huius mundi portum ostendit et patriam.

FONS