The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


1.7 De Ebrietate (Tosti ed., pp.270-1)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25

De Ebrietate 1

Ebrietas, secundum quod dicit Augustinus, est vile sepulcrum rationis, et furor mentis.

FONS

De Ebrietate 2

Augustinus: Ebrietas est blandus demon, dulce venenum, suave peccatum.

FONTES

De Ebrietate 3

Augustinus: Ebrietas multos subvertit, sensum minuit, egritudinem ingerit, alienat mentem, inflammat ad libidinem, revelat secreta, impellit ad verbera.

FONS

De Ebrietate 4

Isidorus: Ebrietas autem perturbationem gingnit mentis, furorem cordis flammam libidinis. Ebrietas ita mentem alienat, ut ubi sit nesciat. Vnde nec malum sentitur, quod per ebrietatem conmittitur.

FONS

De Ebrietate 5

Basilius: Ebriosus se putat aliquid optimi facere, cum fuerit in precipitio devolutus.

FONS

De Ebrietate 6

Basilius: Ebriosus cum se putat bibere bibitur. Sicut enim piscis cum avidis faucibus properat, ut glutiat escam et repente hamum intra fauces reperit, ita ebriosus intus se per vinum suscipit inimicum qui intra eum morans impellit ad omne opus nefandum. Et homo rationalis ut irrationale animal fatigatur.

FONS

De Ebrietate 7

Augustinus ad sacras virgines: Ebrietas est flagitiorum omnium mater, culparum materia, radix criminum, origo vitiorum, turbatio capitis, subversio sensus, tempestas lingue, procella corporis, naufragium castitatis, insania voluntatis, ignominiosus langor, turpitudo morum, dedecus vite, honestatis infamia, anime corruptela.

FONS

De Ebrietate 8

Crisostomus: Nichil est ita demoniis amicum sicut ebrietas que omnium malorum radix est.

FONS

De Ebrietate 9

Ieronimus: In vino luxuria est, et ubicumque ebrietas et saturitas, ibi libido dominatur.

FONS

De Ebrietate 10

Hugo de sancto Victore: Ebrietas iudicium rationis obfuscat, contentiones et bella procurat, robur et naturalem virtutem enervat, infirmitatem generat, mortem corporalem adducit, et quod deterius est, divinam maledictionem inducit.

FONS

De Ebrietate 11

Petrus Ravenensis: Ebrietas in omnibus crimen, in sacerdote sacrilegium est. Ubi ebrietas regnat, ibi ratio exulat, intellectus obtunditur, consilia deviant, iudicia subvertuntur.

FONTES

De Ebrietate 12

Ambrosius de penitentia: Ebrius abhominatur a deo, despicitur ab angelis, deridetur ab hominibus, destituitur a virtutibus, confunditur a demonibus.

FONS

De Ebrietate 13

Ambrosius de penitentia: Ebriosus confundit naturam, perdit gratiam, amittit gloriam, incurrit dampnationem eternam.

FONS

De Ebrietate 14

Innocentius de vilitate conditionis humane: Quid turpius ebrioso cui fetor in ore, tremor in corpore; promit stulta, prodit occulta, cui mens alienatur, faties transformatur?

FONS

De Ebrietate 15

Augustinus: Ebrietas aufert memoriam, dissipat sensum, confundit intellectum, concitat libidinem, involvit linguam, corrumpit sanguinem, omnia membra debilitat, vitam diminuit et omnem exterminat salutem.

FONS

De Ebrietate 16

Gregorius: Quanto corpus impletur, tanto anima minoratur.

FONS

De Ebrietate 17

Ecclesiasticus (37:34): Propter crapulam multi perierunt, qui autem ab stinens est addiciet sbi vitam.