5.11 De Doctoribus Sacre Scripture (Modena, B.E., MS lat. 1163, ff.41va-vb)
De Doctoribus Sacre Scripture 1
Doctores sacre scripture sal terre a domino dicuntur. Vnde salis natura est humida conseruare. Oportet ergo doctore sue sciencie studio alios conseruare et se.
FONSDe Doctoribus Sacre Scripture 2
Nam secundum Crisostomum: Scire scienciam et non operari ridiculum est.
FONSDe Doctoribus Sacre Scripture 3
Ysidorus: Bona scire et non agere nichil aliud est quam se ipsum arguere, et se reprobum predicare. Gemina est ecclesie pulcritudo, unam quam hic bene uiuendo acquirimus, altera per quam illic et retributione glorificamur. Nam doctor qui non bene uiuit, sed in cogitationibus et actionibus carnalibus euanescit. Ad nichilum ualet ultra nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Scriptum enim est per apostolum: Seruus qui nescit uoluntatem domini sui, et non facit eam, plagis uapulabit, id est multis. Debent etiam semper esse in exercitio sacre scripture, nec expedit eis se aliis corporalibus excercitiis occupare.
FONSDe Doctoribus Sacre Scripture 4
Vnde Ambrosius: Non est otiosus qui uerbo dei tantum studet, nec pluris est qui operatur quam cognoscende diuinitati inherere, et antefert Mariam Marthe quia uerbum cognocere maius est opus quam ministrare.
FONS