4.7 De Dilectione proximi (Tosti ed., pp.287)
De Dilectione proximi 1
Dilectio, ut dicit Augustinus, est debitum nature, quo unus homo obligatus est alteri, a quo debito nullus absolvitur, quantumcumque ab eo solvatur. Simulata dilectio hominem dehonestat, et ipsum reddit hominibus odiosum.
FONSDe Dilectione proximi 2
Ieronimus: Naturalis dilectio conplementum est caritatis.
FONSDe Dilectione proximi 3
Ambrosius: Proximos autem tunc diligimus sicut nos, si non propter beneficia accepta vel sperata, sed propter hoc tantummodo quod sunt unum nature nobiscum.
FONTESDe Dilectione proximi 4
Anselmus: Nichil speciosius deo virtute dilectionis, nichil desiderabilius dyabolo extinctione caritatis.
FONSDe Dilectione proximi 5
Bernardus: Ne simulato corde diligas fratrem tuum vel proximum, neque labiis exosculans insidieris ei. Dolosus enim vir quasi pacifica ex ore profert verba, et in animo supplantare excogitat proximum. In hiis ergo operibus ad iracundiam provocatur deus. Membrum autem tuum dicito fratrem tuum, quod si quandoque ut homo iratus fueris, ultra solis terminum non proteles iram tuam, sed reconciliare ad pacem et deprime omnem furorem ab anima tua.
FONSDe Dilectione proximi 6
Gregorius: Non est aliquid quo magis confundatur dyabolus ab hominibus, quam si diligant inimicos suos.
FONSDe Dilectione proximi 7
Anselmus: Quanto plus inimici nostri faciunt nobis malum, tanto plus debemus eos diligere. Nam pro tali amore promisia est nobis vita eterna.
FONSDe Dilectione proximi 8
Gregorius: Caritas autem vera est cum in deo diligitur amicus et propter deum inimicus, ne deus sine proximo vere, nec proximus diligitur sine deo.
FONSDe Dilectione proximi 9
Anselmus: In cruce multiplicavit deus dilectionem suam, et ideo in faciem Christi spuit, qui iniuste fratri suo verba contumelie obicit, faciem autem domini alapis ille cedit, qui non tantum verbo, sed etiam opere proximo suo iniuriatur, ipsum ledendo faciem Christi velat, qui contra fratrem suum, odio vel livore, cor suum obdurat, fel et accetum in spongia domino porrigit, qui in cavernoso corde, verba fraudulenta proponit, lancea perforat latus Christi, qui malum contra proximum suum cogitat, manus Christi cruci affigit qui promptus et velox ad malum currit.
FONSDe Dilectione proximi 10
Gregorius: Una quippe et summa probatio caritatis est, si et ipse diligitur qui adversatur, sicut ille qui bonum impendit.
FONTES