5.15 De Die finalis iudicii (Tosti ed., pp.312-13)
De Die finalis iudicii 1
Quoniam, ut ait quidam sapiens, qui de futuro nichil cogitat, in omnia incautus incedit. Oportet ergo nos si volumus incedere caute diem messionis extreme continue cogitare secundum quod beatus.
FONSDe Die finalis iudicii 2
Ieronimus dicit: Sive comedam sive bibam sive aliquid aliud faciam, semper vox illa videtur sonare in auribus meis: Surgite, mortui, venite ad iudicium.
FONSDe Die finalis iudicii 3
Ieronimus: Quotiens de die iudicii cogito, totus corde et corpore contremisco.
FONSDe Die finalis iudicii 4
Gregorius: Tria debet quilibet habere pre oculis, scilicet peccatum, mortem, et deum: peccatum ad contemptum, mortem ad timorem, deum ad diligendum.
FONSDe Die finalis iudicii 5
Bernardus: Ve mihi misero, cum venerit illa dies iudicii, et aperti fuerint libri, in quibus omnes mei conatus et cogitationes domino presente recitabuntur! Tunc dimisso capite pre confusione conscientie, in iudicio coram domino stabo trepidus et anxius, utpote commemorans scelerum meorum, et cum dicetur ad me: ecce homo et opera eius reducam ante oculos meos omnia delicta et peccata mea. Namque divinitus fiet, ut cuique sua opera bona et mala cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernentur, ut accuset vel excuset conscientia, atque ita simul omnes et singuli iudicentur.
FONTESDe Die finalis iudicii 6
Augustinus: Veniet ille dies novissimus, veniet dies iudicii, quando eis nec penitentiam licebit agere, nec bonis operibus ab eterna morte se poterunt redimere, quia percutitur hac animadversione peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui dum viveret, oblitus est dei.
FONSDe Die finalis iudicii 7
Bernardus: Omnes qui in iudicio aparebunt, aut aparebunt crucifixi cum Christo aut in perpetuum cruciandi. Ergo melius est cum Christo ad tempus momentaneum crucifigi quam in perpetuum cruciari.
FONSDe Die finalis iudicii 8
Ieronimus: Si qua est presentis vite letitia, ita agenda est, ut nunquam amaritudo futuri iudicii recedat a memoria.
FONSDe Die finalis iudicii 9
Bernardus: Quis erit tibi pavor, anima mea, quando dimissis omnibus, que in seculo tam vehementer amabas, in ignotam penitus intraveris regionem. Quis tibi in die tante necessitatis occurret? Quis te deducet? vel quis te defendet a rugientibus preparatis ad escam? Dicentes: deus dereliquit eum, persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat. O si tunc tibi placatus advenerit Ihesus clamanti utique voce grandi festina domine occurrere, bone Ihesu: Eripe me de inimicis meis, deus meus.
FONTESDe Die finalis iudicii 10
Bernardus: O domine Ihesu, quam inhumanus et temerarius ille est, qui per modicam delectationem carnis et brevem, a corde suo te abiecerit hospitem tam humilem tam benignum. Iustitia siquidem et ratio postulabunt, ut quicumque huiusmodi est, in futuro, tuo dulci privetur consortio, qui tam turpiter te a suo proiecit hospitio.
FONSDe Die finalis iudicii 11
Bernardus in epistola ad Robertum: Veniet qui male iudicata reiudicabit, illicite iurata refutabit, qui facit iudicium iniuriam patientibus. Veniet, inquam, veniet dies iudicii, ubi plus valebunt pura corda quam astuta verba, conscientia bona quam marsupia plena, ita quidem quia iudex ille non fallitur verbis, non flectitur donis.
FONSDe Die finalis iudicii 12
Gregorius: Nunquam secura sunt corda iustorum sed turbata timore iudicii, que tamen consolantur donis que acceperunt.
FONSDe Die finalis iudicii 13
Augustinus super illud Iohannis: Ego sum, et ceciderunt in terram, ait: Quid iudicaturus faciet, qui iudicandus hec fecit? Quid regnaturus poterit, qui hoc potuit moriturus? О quantus luctus et ululatus, quanta confusio et amaritudo erit dampnatis! Dicent enim montibus, cadite super nos, et collibus, operite nos. Desiderabunt mori et fugiet mors ab eis, quia mittentur in stagnum ignis ut urant, et sentiant usque in sempiternum.
FONS