2.11 De Detractione (Tosti ed., pp.276)
De Detractione 1
Detractio est alterius fame decoloratio.
FONSDe Detractione 2
Ambrosius: Tollerabiliores sunt qui bona nostra diripiunt quam qui famam.
FONSDe Detractione 3
Bernardus: Lingua detractoris gladius triceps, qui uno ictu tres animas interficit, primo eum qui detrahit, secundo de quo detrahit, tertio eum qui libenter detractorem audit.
FONSDe Detractione 4
Bernardus: Ubi deest auditor, deest et detractor.
FONSDe Detractione 5
Augustinus: Non accomodes aures tuas ad percipienda verba detrahentis, ne concipias mortem in anima tua. Detrahenti enim et audienti anime utriusque mortis esca est detractio, et ut breviter concludam, detractor et libens auditor diabolum in lingua portant.
FONSDe Detractione 6
Augustinus: Detractor dum libenter auditur, per aurem spiritus diaboli intrans conceptum odii facit in anima, et sicut beata virgo in auditu angeli concepit dei filium, sic e contrario, in auditu detractoris qui est dyaboli filius concipitur fomes odii, cuius pater est Sathanas.
FONSDe Detractione 7
Gregorius: Qui aliene vite detractione pascitur, alienis procul dubio carnibus pascitur et saturatur.
FONSDe Detractione 8
Iohannes Crisostomus: Mucrone quo dominicum pectus confossum est linguam detractoris duriorem esse dicere non verearis.
FONSDe Detractione 9
Bernardus: Calix demoniorum est superbia, detractio et invidia.
FONSDe Detractione 10
Bernardus: Quid aliud detractor intendit, nisi ut ille de quo detrahit, veniat in odium hiis coram quibus detrahitur?
FONSDe Detractione 11
Bernardus: Detrahere, et detrahentem audire, quid horum sit execrabilius, non facile dixerim, vel dampnabilius. Non enim erit detractor, si non auditor.
FONSDe Detractione 12
Hugo de claustro anime et corporis: Detractores spelunca latronum sunt, quia invidendo fratri suo ut detrahant insidiantur, et virtutis spolient indumentis. Tales enim non sunt domus dei sed domus diaboli.
FONS