4.9 De Correctione Fraterna (Tosti ed., pp.288)
______________________________
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21
De Correctione Fraterna 1
Qui aliena vitia et peccata corrigere et reprehendere debet mundum oportet esse.
FONSDe Correctione Fraterna 2
Unde Augustinus: Mundus esse debet, qui aliena corrigit. Quomodo enim videt maculam in alieno oculo, quem pulvis gravat in suo? Vel quomodo absterget sordes manus, que lutum tenet?
FONSDe Correctione Fraterna 3
Ambrosius super psalmum beati immaculati in via: Iudicet ille de alterius errore, qui non habet quid in se ipso reprehendat, aut quod sit dampanandum. Iudicet ille qui non agit eadem que in alio putaverit punienda, ne cum de alio iudicat, in se ferat sententiam.
FONSDe Correctione Fraterna 4
Isidorus: Plerumque princeps iustus etiam malorum errores dissimulare novit, non quod iniquitati eorum consentiat, sed quod aptum tempus corrector expectet, quando eorum vitia vel emendare valeat vel punire.
FONSDe Correctione Fraterna 5
Gregorius in moralibus exponens illud: Qui sine peccato est etc. ait: Postulatur dominus iudicare peccatricem, non statim dedit iuditium sed prius se inclinans deorsum, in terra scribebat nos tipice instruens, ut cum quelibet proximorum errata conspicimus, non ante ea reprehendendo iudicemus, quam ad conscientiam nostram reversi, digito discretionis, quid in ea conditori placeat quidve displiceat examinemus iuxta illud apostoli: Considerans te ipsum ne et tu tempteris. Unde qui sine peccato est ait: Prius vos ipsi iustitiam implete, et sic innocentes ad lapidandam ream concurrite.
FONTESDe Correctione Fraterna 6
Gregorius: Qui semetipsum aspicit, non querit in alienis quid frequenter reprehendat, sed in se ipso lugeat.
FONSDe Correctione Fraterna 7
Gregorius: Ille scit recte dicere, qui et ordinate novit tacere. Quid enim prodest eo tempore errantem corripere, quo alienata mente non aliena verba percipere, sed semetipsum vix valet tollerare furientem?
FONSDe Correctione Fraterna 8
Gregorius: Cavendum est ne tempore luctus increpatio fiat, quia etsi recte quidam debent increpari, non tamen in affictione, ne qui lenire debent dolorem augeant.
FONSDe Correctione Fraterna 9
Augustinus: Mali amant veritatem latentem et odiunt veritatem redarguentem.
FONSDe Correctione Fraterna 10
Augustinus: Iniqum est ex suspicione reprehendere eum, cuius opera non videntur nisi bona.
FONSDe Correctione Fraterna 11
Bernardus: Indignatus sum contra alios, qui me de vitiis meis arguebant, et quos amare debui, odivi.
FONTESDe Correctione Fraterna 12
Hugo in libro de claustro anime: Volunt quidam esse severi, sed nesciunt quia dum volunt esse severi, crudeles inveniuntur. Iram pro severitate, amaritudinem pro dulcedine, pro rectitudine crudelitatem ostendunt, et sic confunditur vultus religionis, ubi ex flamma crudelitatis ignescunt oculi, pallor miscetur livori, qui procedunt ex ira et amaritudine. Ira prelati peccantem turbat, amaritudo prosequitur, crudelitas affligit. Iram prelati causam dat perverso, iustumque provocat ad iram.
FONSDe Correctione Fraterna 13
Isidorus: Sepe iustitia dum suum modum excedit, et cetera require supra.
FONTESDe Correctione Fraterna 14
Gregorius super illud Canticorum: Mel et lac sub lingua eius ait: In lingua iusti est asperitas dum perversum increpat, sed intus dulcedinem regit quam non vult ostendere nec aperire infirmis, sed inter dura emittit etiam blanda, quibus auditores foveat.
FONSDe Correctione Fraterna 15
Gregorius super illud: Sicut lilium inter spinas, ait: In ecclesia nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse possunt, bonus vero non fuit, qui malos tolerare non potuit.
FONSDe Correctione Fraterna 16
Gregorius super Ezechielem: Si autem qualiter dicatur, et quid dicatur, et quibus dicatur, non vigilanter aspicitur, valde periculosum est. Verecunde etenim mentes, si quas fortasse culpas conmiserint, leviter arguende sunt, quia et si asperius increpentur, franguntur potius quam erudiantur. At contra mentes asperas quia imprudentes, si increpate leviter fuerint, ad maiores culpas ipsa lenitate provocantur. Nisi enim verecunde mentes fuerint palpando reprehense, ita ut ex aliis rebus audiant, quod in consolatione sumant, per increpationem protinus ad desperationem cadunt.
FONSDe Correctione Fraterna 17
Gregorius: Leniter castigatus reverentiam exhibet castiganti, asperitas ac nimietas correctionis, nec reverentiam exigit nec salutem.
FONSDe Correctione Fraterna 18
Ieronymus: Sit rector discretus in silentio et utilis in verbo, ut dicenda non taceat, et tacenda non dicat.
FONSDe Correctione Fraterna 19
Bernardus: Multitudinem iniquitatum mearum expavescens, aliorum iniquitates reprehendere timui, et ideo mortis actor extiti, quia virus quod clamando expellere potui, non expuli.
FONSDe Correctione Fraterna 20
Bernardus: Nemo dicat: Numquid custos fratris mei sum ego? In quantum interest equanimiter ferre, cum videris ordinem deperire minui disciplinam. Est consentire, cum arguere posses, quia agentes et consentientes pari pena puniuntur.
FONSDe Correctione Fraterna 21
Gregorius: Sepe rectores inprovidi humanam gloriam amittere formidantes, loqui libere recta pertimescunt, quibus provenit ve propheticum qui dixit: Ve mihi quia tacui.
FONTES