4.3 De Correctione domini (Tosti ed., pp.283-4)
______________________________
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18
De Correctione domini 1
Correctio domini tribuit vitam anime si patienter sustineatur, et facit hominem surgere a peccatis.
FONSDe Correctione domini 2
Augustinus: Cum enim a domino flagellamur, et si patienter suscipimus et humiliter gratias agimus, si mali sumus peccatorum indulgentiam accipimus, si boni etiam beatitudinem consequimur.
FONSDe Correctione domini 3
Augustinus: Quod fornax auro, quod lima ferro, quod flagellum grano, hoc facit tribulatio iusto.
FONSDe Correctione domini 4
Ieronimus: Quosdam videns deus nolle proprio motu corrigi, adversitatum corrigit stimulis. Quosdam etiam sciens multum peccare posse, in salutem flagellat eos corporis infirmitate ne peccent, ut eis utilius sit frangi langoribus in salutem, quam manere incolumes ad dampnationem.
FONSDe Correctione domini 5
Gregorius: In suis voluptatibus relaxatur iniustus, quia tanto ei temporalia bona suppetunt, quanto eterna denegantur. Negantur electis in hac vita bona terrena, quia et egris, quibus spes vivendi est, nequaquam a medicis cuncta que appetunt conceduntur. Dantur autem reprobis que in hac vita appetunt, quia et desperatis egris omne quod desiderant a medicis non negatur. Perpendant igitur iusti que sint mala, que iniquis permanent, et nequaquam felicitati eorum invideant que percurrit. Quid est enim quod de eorum gaudiis admirentur, quando et ipsi per iter aspere ad salutis patriam, et illi quasi per amena prata ad foveam tendunt? Floreant igitur iniqui, a flore eterne hereditatis alieni, iusti vero semetipsos solerter inspiciant, ut in cunctis actionibus suis a domino se videri pertimescant.
FONTESDe Correctione domini 6
Gregorius: Cum autem temptamur vitiis, pia dispensatione nobiscum agitur, ne hiis virtutibus quibus proficimus extollamur.
FONSDe Correctione domini 7
Gregorius: Securi namque iniquos nos dicimus, cum vindictam nullam de iniquitate sentimus. Nam peccatores nos quidem in tranquillitate loquimur, cum de peccatis ipsis flagello interveniente corripimur murmuramus. Pena ergo nos interrogat si veraciter cognoscimus culpam. Vir utique iustus qui culpam suam districte considerat, etiam in flagello positus dicat: Peccavi et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi.
FONSDe Correctione domini 8
Gregorius: Quidem nimirum omnipotens deus inestimabili pietate dispensat, ut et iustos flagella crucient, ne opera extollant, et iniusti sine pena saltem hanc vitam peragant, quia ad tormenta, que sine fine perdurant, festinant.
FONSDe Correctione domini 9
Ieronimus: Qui valentiores sunt et sani, utile est eis infirmari et non peccare, ne per vigorem salutis illicitis cupiditatum et luxurie desideriis sordidentur.
FONSDe Correctione domini 10
Beda: Quinque enim modis flagella contingunt, vel ad custodiam virtutum ne superbia temptet ut Paulo, vel ut iustis merita per patientiam augeantur ut Iob, vel ad corrigenda peccata, sicut in Maria lepra percussa, vel ad gloriam dei, ut in ceco nato, vel ad initium pene future, ut in Herode, quatenus hic videatur quod in futuro sequatur, secundum illud: Et duplici contritione contere eos domine deus noster.
FONTESDe Correctione domini 11
Ieronimus: Peccantem quotiens deus faciendo corrigit, ad hoc flagellum emittit ut parcat, cum vero eius vitam permanentem in peccato concludit, flagellum emittit, sed nequaquam parcit, ut hiis qui non corriguntur, presentia flagella sint in operatione tormentorum sequentium initia.
FONTESDe Correctione domini 12
Augustinus: Attende scripturam dicentem tibi: Flagellat deus omnem filium quem recipit. Et tu dicis: Forte exceptus eris? Nam si fueris exceptus, a numero filiorum dei, quia non habes temptationes et passiones, non habebis consolationes.
FONSDe Correctione domini 13
Augustinus: Si ante oculos tuos domine culpas quas fecimus, et plagas quas accipimus, conferamus, minus est quod patimur, magis quod meremur. Sed in pressuris malum non facere promittimus, si suspenderis gladium, promissa non facimus, si ferias clamamus ut parcas, si parcis, iterum provocamus ut ferias, si angustie veniunt tempus petimus penitendi, si misericordia subveniat, abutimur patientia que pepercit, adhuc plaga illata vix preterit, et iam non recolit mens ingrata, quid pertulit, si tardius, ex impatientia murmuramus.
FONTESDe Correctione domini 14
Gregorius: A quibusdam dici solet: Non iudicat deus bis in idipsum; qui tamen non attendunt quod alias scriptum est: Iesus populum de terra liberans Egipti, secundo eos qui non crediderunt perdidit. Quamvis enim si una culpa bis percutitur, una tamen percussio intelligitur, que hic incepta illic perficitur, ut in hiis qui omnino non corriguntur, precedentium percussio flagellorum sequentium sit initium tormentorum. Hinc est quod in psalmo scriptum est: Operiantur sicut dyploide confusione sua. Dyploidis enim duplex vestimentum est, quo figuraliter induuntur qui et temporali pena et eterna dampnantur. Unde Ieremias: Contritio super contritionem, id est gemina dampnatio, et hic et in futuro.
FONSDe Correctione domini 15
Gregorius: Visitatio dei nec semper in bonum accipitur, nec semper in malum. In bonum enim accipitur, sicut est illud Psalmi: Visita nos deus in salutari tuo. In malum vero iuxta illud Ysaie: In tempore visitationis sue peribunt.
FONSDe Correctione domini 16
Gregorius: Qui valentiores sunt et sani utile est eis infirmari et non peccare, ne per vigorem salutis illicitis cupiditatum et luxurie desideriis sordidentur. Duritia que mentem premit et non sentitur, utiliter ergo mutatur in carne, ut sentiatur atque intelligentia emendetur. Nam citius vulnera carnis sentiuntur quam anime, ideo per carnis flagella errantes cicius corriguntur. Hoc quippe indicant in pauli oculis squame infidelitatis, que dum mutate sunt per increpationem ab oculis carnis, confestim resoluta est duritia mentis. Pernitiosa est sanitas que ad inobedientiam hominem ducit, et salubris infirmitas, que per divinam correctionem mentem a duritia frangit.
FONSDe Correctione domini 17
Gregorius: Murmurari in flagellis dei homo peccator non debet, quia maxime per quod corripitur emendatur. Unusquisque autem tunc levius portat quid patitur, si sua discusserit mala pro quibus illi inferatur retributio iusta.
FONSDe Correctione domini 18
Gregorius: Discat non murmurare qui male patitur, etiam si ignorat quare male patiatur, sed per hoc se iuste pati arbitretur, quod ab illo patiatur, cuius nunquam iniusta iudicia sunt. Qui flagella sustinet et contra deum murmurat, iustitiam iudicantis accusat.
FONS