4.16 De Conscientia (Tosti ed., pp.293)
De Conscientia 1
Conscientia est speculum lucidum in quo, sicut est, omnis homo se cognoscit. Nam si se ignoraverit per bona aliqua aparentia, vel hominum laudes, intueatur se in isto speculo, id est in conscientia, et veraciter cognoscet se, qualis in veritate erit.
FONSDe Conscientia 2
Unde Isidorus: Omnia fugere poterit homo preter cor suum. Non enim potest a se quisque recedere. Ubicumque dominatum fuerit reatum sue conscientie sibi, et quocumque ierit reatum suum eum non derelinquit. Quamvis homo humana gaudia subterfugiat, omnis tamen qui male agit, iudicium sue conscientie effugere non potest. Nam si alios celat que egit, sibi tamen celare non potest, qui plene novit malum quod gessit. Duplex fit ergo in eo iudicium, quia et hic conscientie sue reatu punitur, et illuc perpetuali pena dampnatur. Hoc enim significat: Abissus abissum invocat in voce catharactarum tuarum. Abissum enim abissum invocare est de iuditio sue conscientie ire ad iuditium dampnationis perpetue, in voce catharactarum tuarum, id est in predicatione sanctorum tuorum.
FONSDe Conscientia 3
Unde Seneca: Nichil timidum facit animum, nisi reprehensibilis vite conscientia.
FONTESDe Conscientia 4
Gregorius: Quid enim prodest si omnes laudant te, cum te conscientia tua accuset? Aut quid poterit obesse, si omnes nobis derogent et sola nos conscientia defendat?
FONSDe Conscientia 5
Bernardus in libro contemplationum: Integritatis tue curiosus explorator vitam tuam cotidiana excussione examina. Attende diligenter quantum proficis et quantum deficis, qualis sis in moribus et qualis in affectibus, quam similis deo et quam dissimilis, quam prope et quam longe, non locorum intervallis sed morum affectibus. Stude cognoscere te, quia multo melior et laudabilior es, si te cognoscis, quam si te neglecto cognosceres cursus siderum, vires herbarum, complexiones hominum, celestium atque terrestrium scientiam. Rege tuos affectus, redde ergo te tibi, et si non semper, saltim interdum. Rege tuos affectus, dirige actus, corrige excessus. In te nichil remaneat indisciplinatum. Pone omnes transgressiones tuas ante oculos tuos. Statue ante te, teipsum tamquam alium, et sic temetipsum plange. Plora iniquitates tuas et peccata, quibus deum offendisti. Indica ei miserias tuas. Ostende ei malitiam adversariorum tuorum.
FONS