4.14 De Confessione (Tosti ed., pp.291-2)
______________________________
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20
De Confessione 1
Confessio est, secundum Augustinum, testimonium conscientie timentis deum.
FONSDe Confessione 2
Ambrosius: Confessio hominem in anima vel animam a morte liberat, paradisum aperit, spem salutis tribuit, et non meretur iustificari, qui peccata sua non vult confiteri.
FONSDe Confessione 3
Bernardus: Absque confessione iustus iudicatur ingratus, et peccator mortuus invenitur.
FONSDe Confessione 4
Bernardus: Confessio delicta multa facit oblivisci. Confessio etiam dilata delicta multa facit oblivisci peccantem, sed ea non obliviscitur deus neque dyabolus.
FONSDe Confessione 5
Ambrosius: Erubescere debemus et condempnare non autem defendere peccatum, quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur.
FONSDe Confessione 6
Augustinus: Quanto pluribus confitetur quis sub spe venie turpitudinem criminum, tanto facilius consequitur gratiam remissionis.
FONSDe Confessione 7
Augustinus: Caveat confitens ne verecundia ductus dividat apud se confessionem, ut diversis diversa velit manifestare, quod est se laudare, et ypocrisim tendere, et semper venia carere, ad quam frustra sperat venire.
FONSDe Confessione 8
Seneca: Initium salutis peccati notitia est.
FONSDe Confessione 9
Isidorus: Ex eo unusquisque iustus esse incipit, ex quo sui accusator extiterit. Corrige teipsum et indulge proximo et habeto spem.
FONTESDe Confessione 10
Gregorius: Hec sunt namque vere humilitatis testimonia, et iniquitatem suam quisque cognoscere, et cognita voce confessionis aperire. At contra humani generis vitium est usitatum, et lambendo peccatum committere, et commissum negando abscondere, et convictum differendo multiplicare.
FONSDe Confessione 11
Gregorius: Vere confessionis indicia sunt, si cum quisque peccatorem se dicit, id de se dicenti etiam alteri non contradicit. Superbie quippe vitium est, quod dum se quisque fateri quasi sponte dignatur, iniquum hoc de se ab aliis dici dedignatur. Unde summopere curandum est ut mala que fecimus, et sponte fateamur, et hec aliis arguentibus non negemus.
FONTESDe Confessione 12
Gregorius: Quales intus manemus in corde, tales foris egredimur per linguam.
FONSDe Confessione 13
Hugo in libro de claustro anime: Spiritui sancto resistunt, qui obdurata mente penitere nolunt, qui veritati contradicunt, et humilitatis confessionem spernunt. Si in hoc perseverant, in spiritu sancto peccant. Sed qui peccant in spiritu sancto, nec in hoc seculo remittitur eis, neque in futuro, qui quasi in loco remissionis introducunt litem contradictionis. Hic est locus dyabolo pre ceteris odiosus, hic amittit quos alias acquisivit. Hic est locus spiritui sancto consecratus. Ubique pater, ubique filius, ubique spiritus sanctus, sed tamen iste locus spiritui sancto dicitur consecratus, et ceteris deputatus.
FONTESDe Confessione 14
Hugo: Amat Christus confitentium humilitatem, non superborum obstinationem, qui declinant cor suum in verba malitie ad excusandas excusationes in peccatis. Iustus enim in initio accusator est sui. Quid est quod celare velis illum quem nil latet, cui omne cor patet, qui videt in abscondito, qui novit cogitationes hominum? Quoniam vane sunt. Abscondit se Adam in paradiso post culpam, sed abscondi non potuit quia nudus fuit. In oculis enim omnipotentis nuda et aperta sunt omnia.
FONSDe Confessione 15
Isidorus: Vitia cordis tui revela, pravas cogitationes illico manifesta, quia peccatum tuum proditum ilico curatur.
FONSDe Confessione 16
Augustinus: Peccare non erubuisti, confiteri erubescis? Dic in hac vita peccata, ut in alia requiem habeas.
FONSDe Confessione 17
Bernardus: Cum defenditur culpa, peccatum geminatur. Peccatum peccato addit, qui male gesta defendit, qui autem se excusat de peccato, peccatum eius dyabolo reservatur et accusatio, ut flagelletur cum demonibus, qui noluit cum hominibus flagellari.
FONSDe Confessione 18
Augustinus de vera innocentia: Peccata, sive parva sive magna, impunita esse non possunt, quia aut homine puniente, aut deo iudicante plectuntur. Cesset autem vindicta divina, si conversionem procurat humana. Amat enim deus confitentibus parcere, et eos qui seipsos iudicant, non iudicare.
FONSDe Confessione 19
Bernardus: Nemo dicat in corde suo: Levia ista sunt, non curo corrigere. Non est magnum, si in hiis maneam venialibus minimisque peccatis. Hoc enim in eis impenitentia est, hoc blasphemia in spiritum sanctum, cuius blasphemia irremissibilis est.
FONSDe Confessione 20
Augustinus: O breve verbum peccavi, o tres sillabe que portas aperiunt paradisi! David dixit: Peccavi. Et Natham propheta a domino missus statim intulit, dimissum est tibi peccatum tuum. Aude dicere: Peccavi, non te terreat pudor hominis, non timor dyaboli, non desperatio pro peccatis enormibus. Ipsum namque Iudam non tam scelus quod conmisit, quam desperatio venie condemnavit.
FONS