The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


5.14 De Conditione humana et brevitate huius vite (Tosti ed., pp.310-12)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23

De Conditione humana et brevitate huius vite 1

Consideratio brevitatis humane vite est grata oblatio deo. Unde Gregorius: Humane vite brevitatis consideratio deo est grata oblatio.

FONTES

De Conditione humana et brevitate huius vite 2

Gregorius: Qui considerat qualis erit in morte, semper est timidus in operatione. Unde in omnibus memorare novissima tua et in eternum non peccabis.

FONTES

De Conditione humana et brevitate huius vite 3

Gregorius: Omnis longitudo presentis vite punctum esse cognoscitur, cum fine terminatur. Quidquid enim transire potuit subitum fuit.

FONTES

De Conditione humana et brevitate huius vite 4

Basilius: Dic, queso, michi qualis profectus fuit aut est in pulchritudine carnis. Nonne sicut fenum estatis ardore percussum arescit, et paulatim pristinum decorem amittit? Succedente enim senectute corporis omnis decor, deperit pristine floride iuventutis, et qui ante in amorem carnis exardescebant, postea eis in odium convertitur. Et quando mors venerit, quantum remanebit pulcritudinis? Tunc recognosces, quia vanum est, quod ante inaniter diligebas. Cum enim videris totum corpus intumescere et in fetorem esse conversum, nonne claudis nares tuas non sustinens putorem fetidissimum? Ubi est enim omnis illa oblectatio? Require, si est pristini decoris aliquod vestigium. Ubi est enim suavitas luxurie et conviviorum opulentia? Ubi effrenata et inutilis letitia? Velut decursus aquarum pertransiens, nusquam conparuit. Iste finis est carnis pulcritudinis quam amabas, hic oblectationis terminus.

FONS

De Conditione humana et brevitate huius vite 5

Augustinus: Si enim diem mortis sue iugiter cogitare vellent homines, animos suos ab omni cupiditate et malitia cohiberent. Sed qui modo nolunt salubriter cogitare, necesse habent post momentum sine ullo remedio penas sustinere.

FONS

De Conditione humana et brevitate huius vite 6

Seneca: Multos vitam differentes mors incerta prevenit, itaque omnis dies velut ultimus est iudicandus.

FONS

De Conditione humana et brevitate huius vite 7

Bernardus: O homo, considera priora quia de limo terre erubesce media, quia natus de muliere brevi vivens tempore repleris multis miseriis, et ingemisce futura vel novissima, quia vadis ad mortem cum dolore, ad sepulcrum cum horrore, ad iudicium cum tremore, ubi nullum habebis advocatum, nec intercessorem sed omnes erunt tibi accusatores.

FONS

De Conditione humana et brevitate huius vite 8

Seneca: Caro fragili decore vestita quasi agri flos splendet et floret, et sic vanitati similes facti sumus dies nostri pretereunt, sicut umbra et sicut testa confringimur, et in ruentis mortis sententiam omni conditionis gloria adnichilata derivamur.

FONS

De Conditione humana et brevitate huius vite 9

Ieronimus: O homo, attende quid fuisti ante ortum, et quid es ab ortu usque ad occasum et quid eris post hanc vitam. Profecto fuisti quando non eras, postea de vili materia factus, et in vilissimo panno involutus, menstruali sanguine in utero materno nutritus, tunica tua fuit pellis secundina. Sic indutus et ornatus venisti ad nos.

FONS

De Conditione humana et brevitate huius vite 10

Ieronimus: Nec memor es quam sit vilis origo tui. Nichil aliud est homo quam sperma fetidum, saccus stercorum et cibus vermium. Unde superbis, o homo, cuius conceptio culpa, nasci pena, labor vita, mors angustia, et tamen necesse est mori? Post hominem vermis, post vermem fetor et horror. Sic in non hominem vertitur omnis homo. Cur ergo superbis, homo, et non attendis quod fuisti vile semen, et sanguis coagulatus in utero, deinde miseriis huius mundi expositus et peccato, deinde vermis et cibus vermium futurus in tumulo? Cur carnem tuam pretiosis rebus impinguas et adornas, quam post paucos dies vermes devoraturi sunt in sepulcro, et animam tuam non adornas bonis operibus, quam deo et angelis eius presentandam esse in iudicio constat, quare animam tuam vilipendis et ei carnem preponis? Dominam ancillari et ancillam dominari magna abusio est.

FONS

De Conditione humana et brevitate huius vite 11

Ieronimus: Si vero dicis: Durus est hic sermo, non possum mundum spernere, et carnem meam hodio habere, dic michi, ubi sunt amatores mundi, qui ante pauca tempora nobiscum erant? Nichil ex eis remansit nisi vermes et cineres. Attende diligenter quid fuerunt et quid sunt. Homines fuerunt sicut tu es: comederunt, biberunt, riserunt, et duxerunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descenderunt hic caro eorum vermibus, et illic eorum anima ignibus deputatur, donec rursus infelici collegio colligata sempiternis involvatur incendiis. Una namque pena implicat, quos unus amor in crimine ligat. Quid profuit illis inanis gloria, brevis leticia, mundi gloria, et potentia, carnis voluptas, false divitie, magna familia, et mala concupiscentia? Ubi risus, ubi iocus, ubi potentia, ubi iactantia, ubi arrogantia? De tanta leticia, quanta tristicia! Post tantam voluptatem, tam gravis miseria! De illa exultatione ceciderunt in gravem ruinam et magna tormenta. Quidquid illis accidit, tibi accidere poterit, quia homo es, homo de humo, limus de limo. De terra es, et de terra vivis, et in terram reverteris, quando veniet dies ultima, que subito veniet, et forsitan hodie erit. Certum est quia morieris, sed incertum quando et quomodo vel ubi. Quoniam mors ubique te expectat, tu quoque, si sapiens fueris, ubique eam expectabis.

FONS

De Conditione humana et brevitate huius vite 12

Ieronimus: Si carnem sequeris, in carne punieris. Si in carne delectaris, in carne cruciaberis. Si curiosas vestes requiris, pro ornatu subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Iustitia enim dei aliud iudicare non potest, nisi quod merentur opera nostra. Qui enim plus diligit mundum quam deum, seculum quam claustrum, gulam quam abstinentiam, luxuriam quam castitatem, sequitur dyabolum et ibit cum eo in supplitium sempiternum. Quis tunc meror, quis luctus, que tristicia, cum separabuntur impii a consortio sanctorum, et a visione dei, et traditi in potestate demonum, ibunt cum ipsis in ignem eternum, ibique semper erunt sine fine in gemitu et luctu. Procul quippe a beata paradisi patria exiliati, cruciabuntur in gehenna perpetua, nunquam lucem visuri, nunquam refrigerium adepturi, sed per milia milium annorum in inferno cruciandi, nec inde unquam liberandi, ubi nec qui torquet, aliquando fatigatur, nec qui torquetur, aliquando moritur. Sic enim ignis ibi consumit ut reservet, sic tormenta aguntur ut semper renoventur. Iuxta vero qualitatem culpe penam sustinebunt unusquisque gehenne, et similis culpe rei suis similibus iungentur cruciandi.

FONS

De Conditione humana et brevitate huius vite 13

Ieronimus: Nichil aliud ibi audietur nisi fletus, planctus, gemitus, et ululatus, merores atque stridores dentium, nichilque videbitur, nisi vermes, et larvales facies tortorum atque teterrima monstra demoniorum. Vermes crudeles mordebunt interna cordis, hinc dolor, inde pavor, gemitus, stupor, et tremor et timor horrens. Ardebuntque miseri in igne eterno in eternum et ultra. In carne cruciabuntur per ignem, in spiritu per conscientie vermem. Ibi erit dolor intollerabilis, fetor incomparabilis, timor horribilis, mors corporis et anime sine spe venie et misericordie. Sic tamen morientur ut semper vivant, et sic vivent ut semper moriantur. Ita anima peccatoris, aut in inferno pro peccatis suis cruciatur, aut in paradiso pro bonis meritis collocatur. Nunc ergo unum e duobus eligamus, aut semper cruciari cum impiis, aut perpetualiter letari cum sanctis. Bonum siquidem et malum ante nos sunt posita, et mors et vita, ut ad quod volumus manum extendamus. Si tormenta non terrent nos, saltem incitent premia.

FONS

De Conditione humana et brevitate huius vite 14

Bernardus: Quid fetidius humano cadavere? Quid horribilius homine mortuo? Cuius erat gratissimus amplexus in vita, fit in morte terribilis aspectus. Quid igitur prosunt divitie? Quid delitie et quid honores? Divitie non liberant a morte, delitie non ab inferni carcere, honores non a fetore. O qui modo sedebat gloriosus in trono, modo iacet sepultus in thumulo, qui vescebatur delitiis in mundo, modo consumitur a vermibus in sepulcro, qui iacebat gloriosus in aula, modo iacet sepultus in tumba.

FONS

De Conditione humana et brevitate huius vite 15

Augustinus: Divitiis floridorum et magnorum nobilitate te iactas, et exultas de patria et pulcritudine corporis tui, et de honoribus qui tibi ab hominibus deferuntur. Respice teipsum quia mortalis es, et quia terra es, et in terram ibis. Et circumspice eos qui ante te similibus fulserunt splendoribus. Ubi sunt quos aspiciebant civium potestates? Ubi insuperabiles oratores? Ubi qui conventus disponebant et festa? Ubi equorum splendidi nutritores? Ubi qui nutriebant canes venationis et aves rapaces. Ubi equorum cursores? Ubi exercituum duces et milites? Ubi satrape? Nonne omnia pulvis? Nonne omnia faville? Nonne in paucis verbis memoria eorum? Respice sepulcra et vide quis servus, quis dominus, quis pauper, quis dives. Discerne, si potes, victum a rege, fortem a debile, pulcrum a deformi. Memor itaque esto nature humane, et ne extollaris aliquando quia valis ad mortem.

FONS

De Conditione humana et brevitate huius vite 16

Philosophus quidam speculabatur cadaver Cesaris in tumulo, qui sic scribit: Illud intuitus sum in sepulcro, et vidi eum livido colore ornatum, putredine circumdatum, alvum eius disruptum, et vermium catervas per illud discurrentes transiebant per os ascendentes ad cerebrum, et duo famelici pascebant in foveis oculorum, crines non adherebant capiti, dentes patebant labiis consumptis, et revelatum erat narium fundamentum. Et dixi: Ubi est nam Cesar corpus preclarum, magnitudo divitiarum, multitudo deliciarum, caterva baronum, acies militum, ubi sunt canes venaces, et equi veloces et aves rapaces, ubi est thalamus depictus, lectus eburneus, aureatum atrium, ubi sunt mutatoria vestimentorum diversorum colorum, ubi cibaria diversorum saporum, ubi est cantus iuvenum et lire, ubi sonitus organi, ubi citara et timpanus aures tuas demulcentes dulcissima melodia, ubi est et regia maiestas, inperialis potestas, te verebantur homines, timebant principes, colebant urbes, ubi magnificentia et tam grandis reverentia? Et respondit michi: Hec michi omnia defecerunt quando defecit in me spiritus meus, et reliquerunt me miserum captivum in hoc sepulcro, circumvolutum putredine et vermibus.

FONS

De Conditione humana et brevitate huius vite 17

Bernardus: Mundus est ubi malitie plurimum, ubi sapientie modicum, obsessio laqueorum, ubi periclitantur anime, affliguntur corpora, ubi omnia sunt viscosa, omnia lubrica, omnia operta tenebris, ubi omnia vanitas et afflictio spiritus.

FONS

De Conditione humana et brevitate huius vite 18

Gregorius super illud Iob XXII: Qui sublati sunt ante tempus suum, ait: Qui presentem vitam diligunt, longiora sibi eiusdem vite spatia promittunt. Sed cum eis superveniens mors subtrahit, eorum vite spatia que in cogitatione tetenderant, intercidit.

FONS

De Conditione humana et brevitate huius vite 19

Bernardus: Ad illos enim festino qui morte corporis exierunt hinc, sed cum eorum sepulcra respitio, non invenio in eis nisi cinerem et vermes, fetorem et horrorem. Et quod ego sum, illi fuerunt, et quod illi sunt, ego ero. Quid enim sum ego? homo de liquido humore formatus, de humano semine conceptus, omni vanitate subiectus. Nichil aliud est homo quam sperma fetidum, saccus stercorum, cibus vermium. Post hominem vermis, post vermem fetor et horror. Sic in non hominem vertitur omnis homo.

FONS

De Conditione humana et brevitate huius vite 20

Innocentius: Semper mundanis letitiis tristitia repentina succedit, et quod incipit a gaudio, desinit in merore. Mundana quippe letitia multis est amaritudinibus respersa, noverat hoc Salomon qui dixerat: Risus dolori miscebitur.

FONS

De Conditione humana et brevitate huius vite 21

Gregorius super illud Iob: Memento quia vermis est vita mea ait: Sicut tela filis sic vita hominis singulis diebus proficit, sed quanto magis crescit, tanto citius ad incisionem tendit, sed ad tele festinantiam velocitas vite transit, que semper deficit et ideo electi, cor in ea non figunt.

FONTES

De Conditione humana et brevitate huius vite 22

Gregorius: Homo folium dicitur quia temptationis vento rapitur, et desideriorum flatibus movetur. Homo stipula appellatur, quia per carnem terre proximus fuit, etiam dum stare videbatur, stipula esse memoratur. Sed quia viriditatem intimi amoris perdidit, iam stipula sicca est.

FONTES

De Conditione humana et brevitate huius vite 23

Gregorius: Vita hominis non soli sed umbre comparatur, quia amissione amoris dei colorem cordis perdidit, et in frigore iniquitatis permansit.

FONTES