The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


4.8 De Compassione (Tosti ed., pp.287)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7

De Compassione 1

Compassio est, ut dicit Isidorus, per quam in incomodis proximi condolenti animo quedam affectio generatur.

FONS

De Compassione 2

Gregorius: Magis est ex corde conpati quam elemosinam dare. Nam qui ex corde conpatitur, de suo dat, qui vero dat elemosinam, non dat de suo, sed de alieno.

FONS

De Compassione 3

Gregorius: Duobus modis crux Christi tollitur, aut cum per abstinentiam corpus affligimus, aut cum per conpassionem proximo condolemus.

FONS

De Compassione 4

Gregorius: Nunquam autem vere conpatitur, qui quod necessarium proximo conspicit negat. Iudicium sine misericordia fiet ei qui non fecit misericordiam, nec miseretur pauperi.

FONTES

De Compassione 5

Gregorius: Qui dolorem sentit aliene necessitatis, crucem portat in mente, nec aliter membra redemptoris efficimur, nisi inherendo deo et compatiendo proximo.

FONTES

De Compassione 6

Gregorius: In tantum quis perfectus est, in quantum sentit dolores alienos.

FONS

De Compassione 7

Gregorius: Quisquis perfecte indigenti compatitur, minus extimat omne quod dat.

FONS