5.7 De Commendatione Religionis (Tosti ed., pp.304-5)
De Commendatione Religionis 1
Religio dicitur regis visio, quia in ea et per eam videtur rex regum. Unde Iacob commendans religionem dicit: Quam terribilis est locus iste! Non est hic aliud nisi domus dei et porta celi. Religio enim, secundum Isidorum, est per quam in deo religamus animas nostras ad divinum vinculum servandum, et cetera require supra.
FONSDe Commendatione Religionis 2
Bernardus: Religio humilitate fundatur, paupertate servatur, munditia decoratur.
FONSDe Commendatione Religionis 3
Hugo in libro de claustro anime et corporis: Audiant seculares quos temporalis delectatio retinet, qui religionis abhorrent habitum, quam suavis sit vere religionis cohabitatio. Audiant pauperes et letentur, mediocres et hortentur alios, divites ut confortentur. Habundans est enim pauperi religio, mediocri sufficiens, tollerabilis diviti, infirmis larga, delicatis compatiens, fortioribus moderata penitentibus misericors, perversis severa, bonis optima. Hec sunt autem novem beneficia religionis.
FONSDe Commendatione Religionis 4
Hugo: Levior est labor claustri quam mundi et tamen times, levius est pondus tunice quam lorice, tutius est claustrum quam castrum, tutior est abbatis obedientia quam regis iussio, hec inter gladios mittit, illa periculum vetat. Que est hec vesania sitire absintium, fastidire manna.
FONSDe Commendatione Religionis 5
Hugo: Non negat religio quod requirit necessitas nature, prohibet tamen quod requirit et appetit superfluitas gule. Religio assimilatur mulieri caste, que ab aliquo diligitur ut ducatur in uxorem, ideo quod pulcra sit, de genere nobilium sit, quod divitiis habundet, quod sapiens sit, quod pulcritudine eius delectetur, et de nobilitate filiorum glorietur, ut augeantur sua illius censu. Huic mulieri potest assimilari religio. Pulcra est enim in contemplatione, sapiens in sui circumspectione, nobilis quia libera est a peccati servitute, dives hereditate. Hereditas enim eius est regni celestis amenitas. Amant luxuriosi speciosam, sed non amant castam. Sic quandoque carnalis animui tactus pulcritudine religionis. Religionis induit habitum, cum autem castitatis munditiam invenerit, displicet quod placuerat.
FONSDe Commendatione Religionis 6
Ciprianus: Duodecim sunt abusiones seculi, scilicet sapientia sine operibus, senex sine religione, adolescens sine obedientia, dives sine elemosina, femina sine verecundia, dominus sine virtute, Cristianus contentiosus, pauper superbus, rex iniqus, episcopus negligens, plebs sine disciplina, populus sine lege.
FONSDe Commendatione Religionis 7
Unde Hugo: Duodecim sunt abusiones claustri, quibus tota religionis summa consumitur et corrumpitur, id est, prelatus negligens, discipulus inobediens, iuvenis otiosus, senex obstinatus, monachus curialis, monachus causidicus, habitus pretiosus, cibus exquisitus, rumor in claustro, lis in capitulo, dissolutio in choro, irreverentia iuxta altare.
FONSDe Commendatione Religionis 8
Secundum beatum Bernardum: Duo sunt que sanctam religionem destruunt et confundunt: senex vitiosus et fatuus, iuvenis temerarius et inverecundus. Unde ait ipse: Sicut per senem vitiosum et fatuum, ita et per adolescentem inverecundum et temerarium religio sancta destruitur.
FONS